IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
SACRAS AEDES
SANCUTARIUM SANCTAE ROSAE DA LIMA, QUOD
IN EADEM URBE EXSTATR,
AD BASILICAE MINORIS GRADUM DIGNITATEMQUE EVEHITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Sacras aedes, quae vetustate, arte, historia ac
religione nitent, consueverunt Romani Pontifices praecipuis honoribus decorare.
Quibus accensendum esse videtur sanctuarium Deo in honorem sanctae Rosae de
Lima dicatum, quod exstans in eadem antiqua et celebri urbe Americae Latinae,
aedificatum est prope eius natalem domum et hortum, ubi virgo, sodalis tertii
Ordinis sancti Dominici, dedita paenitentiae et mysticae contemplationi,
caelestis Patris laudes solebat cotidie canere. Constat insuper memoratum
templum, architecturae genere «baroco coloniali» mirum atque ipsius sanctae
insignibus reliquiis et historicis memoriis clarum, notum esse centrum
spiritualis vitae operumque pastoralium et caritatis. Qua re, cum Venerabilis
Frater Augustus Vargas Alzamora, Archiepiscopus Limanus, litteris die XV mensis
Martii hoc anno datis, etiam cleri populique sui nomine postulaverit ut templum
idem titulo ac dignitate Basilicae Minoris honestaremus, Nos, paternae
benevolentiae documentum dilectis filiis illius catholicae communitatis
cupientes praebere, tam sollertis Pastoris precibus perquam libenter
obsecundandum esse putamus. E sententia igitur Congregationis de Cultu Divino
et Disciplina Sacramentorum, quam ratam habemus, summa Apostolica potestate,
harum Litterarum virtute perpetuumque in modum sanctuarium, de quo mentionem
fecimus, ad Basilicae Minoris gradum dignitatemque evehimus, omnibus tactis
iuribus ac liturgicis concessionibus, quae sacris aedibus hoc nomine insignitis
rite competunt, iis tamen servatis, quae secundum Decretum «De titulo
Basilicae Minoris» die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX editum, servanda
sunt. Has denique Litteras nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis
quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VII mensis
Octobris, anno MCMXCIII, Pontificatus Nostri quinto decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana