The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

CHRISTO CONFIXUS

VENERABILI SERVAE DEI MARIAE CRUCIFIXAE SATELLICO
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Christo confixus sum cruci: vivo autern iam non ego, vivit vero in me Christus» (Gal 2, 20). «Vita Christi», quam Paulus Apostolus experiebatur in se, vita est etiam omnis, qui, in spiritu fidei seipsum abnegat, tollit crucem suam et prompta cum alacritate Dominum Iesum sequitur (cf. Lc 9, 23) vitam vivens ab eo omnino animatam. Mirum eiusmodi vitae exemplum splendet in Maria Crucifixa Satellico. Venetiis orta die XXXI mensis Decembris anno MDCCVI Maria Crucifixa pueritiam egit et adulescentiam precocem adhibens intellegentiam in christianis officiis colendis, in bonis lectionibus et in musica. Tredecim annos nata a Clarissis monasterii Ostrae Veteris, in dioecesi Senogalliensi positae, est excepta, tamquam cantus liturgici moderatrix. In eodem monasterio, novitiatu peracto, professionem fecit anno MDCCXXVI.

Sanctitatem vehementer appetens, suum religiosae contemplativae munus explevit impensa cum generositate se continuae deprecationi dedens austeraeque paenitentiae, magis in dies se Christi passioni pro mundi salute coniungens. Vitam suam theologalem cum consiliorum evangelicorum professione, quae exercebat in Beatae Virginis Mariae imitatione, congruenter consociabat, ad effectum adducens caritatis perfectae exemplar eximium, quod, sicut in Sancto Francisco et in Sancta Clara, apparebat in seraphico ardore erga Deus Patrem in Iesu Crucifixo atque in amore fraterno erga omnes Cruce Domini redemptos.

In eius sublimis contemplationis Mysterii Crucis vita multae fuerunt strenuae luctationes, semper quidem victrices, contra temptationes, crebras insidias et vexationes inimici; sed etiam singularia supernaturalia dona et mystica phaenomena, peculiaris divinae caritatis signa. Electa abbatissa, auctoritatem exercuit in impensi servitii spiritu, ut monasterii spiritalem aleret vitam utque sorores sodales in perfectionis itinere deduceret.

Pro omnibus discipulis Domini Venerabilis Maria Crucifixa amplum descripsit vitae spiritalis consilium, quod paucis ita potent exponi: Aedificium vitae spiritalis exstruitur super fundamentum humilitatis, extollitur super abnegationis columnas, odii adversus peccatum, fervoris in bono faciendo, cuiuslibet rei despicientiae. Totius aedificii culmen est caritas, aureum vinculum, quod nos Deo coniungit.

Haec vitae christianae elementa potissima inveniuntur sane acria et efficientia in vita Mariae Crucifixae, sicut et fructus ex its manantes. Scripsit: «Cum aedificium spiritale ita erit munitum et sanctarum virtutum thesauris decore exornatum, tunc nihil deerit, nisi Spiritus Sancti adventus munificus, qui ibi suam collocabit habitationem secundum Domini promissionem: "Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus" (Io 14, 23-24)».

Usque ad mortem hac caelesti praesentia donata, Venerabilis Maria Crucifixa Satellico ad aeternam Dei domum evolavit die VIII mensis Novembris anno MDCCXXXXV.

Fama sanctitatis durante, Episcopus Senogalliensis canonizationis Causas inchoavit anno MDCCLII. Rebus peractis quae iure statuuntur, die XIV mensis Maii anno MCMXCI promulgatum est coram Nobis decretum, quo declaravimus Mariam Crucifixam Satellico heroum more virtutes theologales, cardinales iisque adnexas observavisse. Interea apud Curiam Senogalliensem celebratus erat processus canonicus super asserta mira sanatione, effecta anno MCMXVII et precibus attributa eiusdem Venerabilis Servae Dei. Haec sanatio faventi cum eventu est consuetis inspectionibus commissa apud Congregationem de Causis Sanctorum et die II mensis Aprilis anno MCMXCIII est super miro decretum promulgatum.

Statuimus post ut beatificationis ritus Romae celebraretur mensis insequentis Octobris die X.

Hodie igitur, in foro ante Basilicam Sancti Petri Apostoli in Vaticano inter Missae sollemnia hanc pronuntiavimus formulam: «Nos, vota fratrum nostrorum Rosendi Alvarez Gastón, Episcopi Almeriensis, Angeli Cardinalis Suquía Goicoechea, Archiepiscopi Matritensis, Iosephi Antonii Infantes Florido, Episcopi Cordubensis, Iosephi Gottardi Cristelli, Archiepiscopi Montisvidei, et Oddonis Fusi-Pecci, Episcopi Senogalliensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Didacus Ventaja Milán, Emmanuel Medina Olmos et septem Socii, Petrus Poveda Castroverde, Victoria Díez y Bustos de Molina, Maria Francisca Rubatto et Maria Crucifixa Satellico Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum: Didaci Ventaja Milán et Emmanuelis Medina Olmos die tricesima Augusti; septem Fratrum Scholarum Christianarum die decima sexta Novembris; Petri Poveda Castroverde die vicesima octava Iulii; Victoriae Díez y Bustos de Molina die duodecima Augusti; Mariae Franciscae Rubatto die nona Augusti et Mariae Crucifixae Satellico die octava Novembris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti». Quae autem his Litteris decrevimus firma ac rata nunc et posthac volumus esse, rebus quibuslibet contrariis minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die X mensis Octobris, anno MCMXCIII, Pontificatus Nostri quinto decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana

 

top