VENERABILIBUS DEI SERVIS DIDACO VENTAJA
MILÁN, EMMANUELI OLMOS
ET VII SOCIIS MARTYRIBUS, BEATORUM HONORES
DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – «Ego veni, ut vitam habeant et abundantius
habeant (Io 10, 10). Per mortem et resurrectionem suam Dominus Iesus mundum
redemit atque ipsius verbum suscipientibus et adimplentibus vitam aeternam est
pollicitus. Idem Dominus docuit tam pretiosum donum esse vitam aeternam, ut
cuivis terrestri bono sit anteponendum et vel supremo sacrificio tuendum:
«Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere» (Mt
10, 28). Evangelii praeceptis imbuti ac Spiritus Sancti robore sustentati, bello
intestino in Hispania saeviente, non pauci Christiani sanguinem suum fuderunt,
ne a Christi dilectione desciscerent atque ut vitae aeternae praemium
consequerentur.
Inter illos Christi strenuos testes duo Episcopi annumerantur et septem
Fratres Scholarum Christianarum. Deo penitus inserviebant ii et proximo,
veritatem pacemque amabant, omnino a politicis studiis alieni, quibus Hispania
subvertebatur. Nihilo minus odio fuerunt et persecutioni obnoxii. Quod autem
divini Magistri fuerunt discipuli, Ecclesiae membra et fideles regni Dei famuli,
hoc satis habuerunt ut ipsi inter mundi inimicos annumerarentur et morte digni
ducerentur. At ipsi, de periculis in se imminentibus quanquam conscii erant,
simpliciter humiliterque fidem testari perrexerunt atque cum se abdere vel
fugere possent, manere in suo loco maluerunt, ut suam explicarent missionem et
caritate apostolatuque proximum iuvarent.
Ii fuerunt:
Didacus Ventaja Milán, Episcopus Almeriensis. Die XXII mensis Iunii anno
MDCCCLXXX natus, post ordinationem sacerdotalem canonici et doctoris in Sacro
Monte Granadae functus est munere. Annum tantummodo fuit bonus industriusque
pastor Almeriensis dioecesis, cum Christi inimici eum sunt persecuti. Vitam
servare potuerat, at gregem suum deserere noluit.
Emmanuel Medina Olmos, Episcopus Guadicensis, natus die IX mensis Augusti
anno MDCCCLXIX, parochus fuit et deinde rector Sacri Montis Granadae. Multum
adlaboravit veluti concionator et catechista; Auxiliaris porro fuit
Granadensis, et inde ab anno MCMXXVIII industrius Episcopus Guadicensis. In
carceribus una cum Didaco Ventaja Milán detentus, cum eo vexationes, contumelias
et ignominias participavit. Precantes et ignoscentes ambo pastores una cum
aliis captivis manuballista, nocte inter XXIX et XXX diem mensis Augusti anno
MCMXXXVI necati sunt, in loco quem «Barraco del Chisme» vocant, quemque
terminant Felix et Vicar.
Septem Fratres Scholarum Christianarum egregie apostolatum suum praestabant
institutionis in urbe Almeria, cum in vincula ducti sunt. Ibidem quoque eximium
testimonium christianae fortitudinis, caritatis erga omnes, amoris precationis
dederunt.
Nocte inter XXX et XXXI diem mensis Agusti anno MCMXXXVI interempti sunt:
Frater Edmigius (saeculari nomine Isidorus Primo Rodríguez vocatus), in
dioecesi Palentina natus, die IV mensis Aprilis anno MDCCCLXXXI;
Frater Amalius (saeculari nomine Iustus Zariquiegui Mendoza vocatus),
Pampilonensi in dioecesi natus, die VI mensis Augusti anno MDCCCLXXXVI;
Frater Valerius Bernardus (saeculari nomine Marcianus Herrero Martínez
vocatus), in dioecesi Burgensi natus, die XI mensis Iulii anno MCMIX.
Vespera autem diei VIII mensis Septembris anno MCMXXXVI martyrium tulerunt:
Frater Theodemarus Ioachimus (saeculari nomine Adrianus Saíz Saíz vocatus),
in dioecesi Burgensi natus, die VIII mensis Septembris anno MCMVII;
Frater Evencius Richardus (saeculari nomine Eusebius Alonso Uyarra vocatus),
in dioecesi Calaguritana natus, die V mensis Martii anno MCMVII.
Nocte inter XII et XIII diem mensis Septembris anno MCMXXXVI interempti
sunt:
Frater Aurelius Maria (saeculari nomine Benvenutus Villalón Acebrón vocatus),
natus in dioecesi Conchensi, die XXII mensis Martii anno MDCCCXC;
Frater Iosephus Caecilius (saeculari nomine Bonifacius Rodríguez Gonzalez
vocatus), natus in dioecesi Burgensi, die XIV mensis Maii anno MDCCCLXXXV.
Tum duo Episcopi, tum septem Fratres Scholarum Christianarum, continuo
suam post heroicam mortem, veri fidei martyres habiti sunt. Eorum sacrificii
fama increbruit et annorum decursu confirmata est. Idcirco Almeriensis
Episcopus anno MCMLIV Canonizationis Causam incohavit. Inquisitionibus
theologicis suetis felici cum exitu apud Congregationem de Causis Sanctorum
absolutis, die XXI mensis Decembris anno MCMXCII super martyrio decretum
iussimus promulgari. Statuimus ideo ut beatificationis ritus Romae die X mensis
Octobris subsequentis anni celebraretur. Hodie igitur, in foro ante basilicam
praeclaram Sancti Petri Apostoli in Vaticano, inter sacra hanc diximus formulam:
«Nos, vota Fratrum nostrorum Rosendi Alvarez Gastón, Episcopi Almeriensis,
Angeli Cardinalis Suquía Goicoechea, Archiepiscopi Matritensis, Iosephi Antonii
Infantes Florido, Episcopi Cordubensis, Iosephi Gottardi Cristelli,
Archiepiscopi Montisvidei, et Oddonis Fusi-Pecci, Episcopi Senogalliensis,
necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium
explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra
Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Didacus Ventaja Milán,
Emmanuel Medina Olmos et septem Socii, Petrus Poveda Castroverde, Victoria Díez
y Bustos de Molina, Maria Francisca Rubatto et Maria Crucifixa Satellico
Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum: Didaci Ventaja Milán
et Emmanuelis Medina Olmos die tricesima mensis Augusti; septem Fratrum
Scholarum Christianarum die decima sexta mensis Novembris; Petri Poveda
Castroverde die vicesima octava mensis Iulii; Victoriae Díez y Bustos de Molina
die duodecima mensis Augusti; Mariae Franciscae Rubatto die nona mensis Augusti
et Mariae Crucifixae Satellico die octava mensis Novembris in locis et modis
iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus
Sancti».
Quod autem his Litteris decrevimus nunc et in posterum tempus vim habere
volumus, contrariis rebus quibusvis minime obsistentibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die X mensis
Octobris, anno MCMXCIII, Pontificatus Nostri quinto decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana