VENERABILI SERVO DEI PETRO POVEDA
CASTROVERDE
BEATORUM HONORES
DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – «Fundamentum enim aliud nemo potest ponere,
praeter id quod positum est, qui est Iesus Chistus» (1 Cor 3, 11).
«Ecce ego fundamentum ponam in Sion, lapidem, lapidem probatum, angularem,
pretiosum, fundatum; qui crediderit, non turbabitur» (Is 28, 16).
Suae vitae fundamentum operisque quod condidit, cui nomen «Institucion
Teresiana», ipsum Christum posuit presbyter Petrus Poveda Castroverde veluti
radicem. In «Spiritualibus scriptis» sanctum Paulum interpretans, autumavit:
«Nemo elementum quidquam coniunctivum umquam ponere potest vel poterit,
fundamentum videlicet aliud ab eo quod initio positum est, quod est Iesus
Christus. Sic opus intellegimus, haec est doctrina quam professi sumus, atque
nulla ratione humana elementa admiscere debemus ad id, quoad in Christo, per
Christum Christique causa conditum est».
Hoc in angulari lapide suam ipse spiritualitatem formavit, cardine posito
Incarnationis mysterio et peculiariter Christo cruci affixo, usque adeo ut
vellet sodales suos «cruci affixos viventes» esse. Hoc in solo, quod animum et
studium requirebat, evangelizationis actionem in institutionis cultusque variis
provinciis collocavit, anthropologiam excitans quae ex Incarnatione manabat. In
Evangelio instrumenta apta invenit ad humanam personam fovendam et provehendam,
atque ad respondendum simul necessitatibus et societatis provocationibus omnibus
in locis et temporibus historiae. A suis asseclis, laicis scilicet qui velut sal
ac lux in societatis structuris operabantur, efflagitabat ut «tam interius
singulares, quam exterius essent communes», ut tamquam fermentum pro Dei regno
in societate agerent, quemadmodum prisci Christiani. Ipse scripsit: «Sicut
illi, sic sancti, sic stucliosi atque a terrenis rebus alieni, sic Dei gloriae
cupidi, sic fortiter ecclesiales».
Sacerdos Petrus Poveda Castroverde Linariae (Gienni, in Hispania) die III
mensis Decembris anno MDCCCLXXIV ortus est. Christiana disciplina institutus,
inde a pueritia sacerdos fieri voluit. In Seminario Giennensi receptus, iam
theologiae studiosus, ad Accis Seminarium transiit, ubi die XVII mensis Aprilis
anno MDCCCXCVII sacerdos est ordinatus. Complura ecclesiastica ministeria ei
concredita cunt, qui eodem tempore studiose pauperes humane christianeque
provehendos curavit, qui Accitanas «cuevas», ut aiunt, incolebant misere, ab
omnibus reiecti. Scholis condendis prospexit pueris puellisque erudiendis et
officinis pro maioribus natu, operam magni momenti, humanam et institutoriam
perficiens.
Hoc intermisso opere anno MCMV, ad Asturiam migravit, ubi, in sanctuario
mariano Covadongae annis MCMVI-MCMXIII canonici functus est munere. Ibidem
precationi studioque se dedere potuit necnon sociales spirituales Hispaniae
quaestiones meditari. Ad pedes Virginis Mariae Covadongae provolutus, vehementi
flagrans amore in eandem, se vocari animadvertit ad praesentiam
evangelizatricem in mundo christianorum provehendam, in provincia praesertim
institutionis et cultus, spiritu motus alto ecclesiali sensu, fidelitate summa
magnaque sollertia imbuto Anno MCMXI Institutum condidit cui nomen vulgo a
Institucion Teresiana laicorum scilicet consociationem in complures manipulos
partitam, quae evangelizationis suum munus in variis cultus societatisque
campis, prae oculis Incarnations mysterio habito, complet.
Anno MCMXIII Giennum se contulit, ubi instituere perrexit, usque distinctius
paedagogicae institutionis cedes, quae loca quoque congressionis evaserunt, ad
vitam christianam altius agendam. Priscorum Christianorum vivendi genus induxit
atque sanctam Teresiam a Iesu patronam constituit. Ab anno MCMXXI Matriti suum
domicilium collocavit, tamquam capellanus Realis Domus et operam suam
compluribus educations ministeriis navavit. Inter alia Institutum Catholicum
Mulierum, Divini Magistri Academiam condidit, quae est Consociationis
Magistrorum Catholicorum veluti germen. Electus est etiam Nationalis Curator
Consociationis Catholicae Parentum; Nationalem Foederationem Catholicarum
Discipularum constituit; socius fuit idemque fundator Foederationis «Amigos de
la Enseñanza» appellatae. Sed eius praecipua actio in Opere ab eo instituto
versari perrexit, quod anno MCMXXIV pontificiam comprobationem obtinuit.
Per totam vitam sacerdotium maxima eius fuit identitas. «Ut sacerdos sim
semper in cogitationibus, verbis operibusque», Dominum deprecabatur. «Sacerdos equidem sum Christi»: sic iis respondit, qui eum ad martyrium
perducebant.
Christianae virtutes, quibus mire in vita enituit, summum gradum attigerunt
assimulationis cum Christo in dilectione, humilitate et mansuetudine, quae
fructus fuerunt actionis Spiritus Sancti, quem ipse accepit et coluit facilem,
indulgentem summeque benevolum se praebens.
Anno MCMXXXVI bello civili Hispanico orto, suum locum minime deseruit, etsi
sibi conscius erat se in maximo discrimine versari. At contra sanguinem ad
dilectionem erga Dominum testandam fundere paratum se praebuit et ad opus
apostolicum fecundandum. Die XXVII mensis Iulii, anno MCMXXXVI, mane,
deprehensus est ut sacerdos et propter suum munus actuosum christianas res per
cultum et educationem provehendi. Subsequenti die XXVIII, eius corpus
vulneribus ex manuballista signatum, in coemeterio Almudenae Matritensi in urbe
inventum est.
Cum sacerdos sanctus et Christi martyr haberi pergeret, anno MCMLV
canonizationis causa apud Matritensem Curiam incohata est. Iis, quae ius statuit
peractis, die XXI mensis Decembris anno MCMXCII, Nobis coram decretum prodiit
super virtutibus heroicis et super martyrio. Statuimus igitur ut beatifications
ritus die X mensis Octobris anno MCMXCIII celebraretur.
Hodie idcirco in foro ad Vaticanam Basilicam Sancti Petri spectante, inter
Missarum sollemnia formulam hanc protulimus: «Nos, vota Fratrum Nostrorum
Rosendi Alvarez Gastón, Episcopi Almeriensis, Angeli Cardinalis Suquía
Goicoechea, Archiepiscopi Matritensis, Iosephi Antonii Infantes Florido,
Episcopi Cordubensis, Iosephi Gottardi Cristelli, Archiepiscopi Montisvidei, et
Oddonis Fusi-Pecci, Episcopi Senogalliensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum
in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis
Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut
Venerabiles Servi Dei Didacus Ventaja Milán, Emmanuel Medina Olmos et septem
Socii, Petrus Poveda Castroverde, Victoria Diez y Bustos de Molina, Maria
Francisca Rubatto et Maria Crucifixa Satellico Beatorum nomine in posterum
appellentur eorumque festum: Didaci Ventaja Milán et Emmanuelis Medina Olmos die
tricesimo mensis Augusti; septem Fratrum Scholarum Christianarum die decimo
sexto mensis Novembris; Petri Poveda Castroverde die vicesimo octavo mensis
Iulii; Victoriae Diez y Bustos de Molina die duodecimo mensis Augusti; Mariae
Franciscae Rubatto die nono mensis Augusti et Mariae Crucifixae Satellico die
octavo mensis Novembris in locis et moths iure statutis quotannis celebrari
possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».
Quae autem his Litteris decrevimus nunc et posthac rata et firma volumus
esse, contrariis rebus minime obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die X mensis
Octobris, anno MCMXCIII, Pontificatus Nostri quinto decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana