The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

HAEC EST VIRGO

VENERABILI SERVAE DEI MARIAE FRANCISCAE RUBATTO,
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

«Haec est virgo prudens quam Dominus vigilantem invenit; advenit sponsus et intravit cum eo ad nuptias» (cf. Mt 25, 10).

Deo fidelis, vigilis actuosaque, id est ad opem fratribus praestandam parata, Venerabilis Dei Serva Maria Francisca Rubatto (cui saeculare nomen Anna Maria) totam suam vitam ad ultimis inserviendum impendit, peculiarem simul testans dilectionem quam Deus in parvos humilesque effundit.

Haec vera Evangelii testis Carmaniolae orta est, in Taurinensi archidioecesi, die XIV mensis Februarii anno MDCCCXLIV Thoma Rubatto et Catharina Pavesio, pietate et christianis moribus claris. Parentibus orbata, adulescens Augustam Taurinorum se contulit, ubi a nobili muliere Maria Anna Scoffone tamquam famula fiducialis recepta est atque ibidem humaniter spiritaliterque adolevit cum se pietatis caritatisque operibus dederet, pauperes praesertim iuvando et derelictos necnon ipsam beneficam feminam moderando.

Domina Scoffone vita functa, se Loanum contulit feriandi causa atque ibidem Fratrum Capuccinorum templum cum frequentaret, a Domino vocata est ad religiosam vitam. Episcopi dioecesani de mandato antistita facta est, mater et conditrix Instituti Sororum Tertiariarum Capuccinarum Loani, quae hodie Matris Rubatto Sorores Capuccinae nuncupantur.

Necessitatibus sui temporis ipsa prompte et studiose subvenit. Franciscali spiritalitati quoad proclivitalem ad opitulandum vitam suam optavit, atque usque ad extremum se dedit serviens et amans sine questu. Dei voluntatem semper quaesivit eique alacris et fidelis adhaesit. Firma autem voluntate, constantia et spiritali delectatione, virtutes christianas exercuit et perfectionis eminentem gradum adepta est.

Maxima in proximum caritate praestitit, quae ex Dei dilectione oritur. Dilectio haec peculiariter in infirmorum famulatum versata est, praesertim domi degentium. «Servae sumus pauperum – suis sororibus dicebat – iisque quodcumque ministerium obire debemus». Cura et de aegrotis sollicitudo, qui praecipue vitam domi traducebant, apostolatum effecerunt, quoniam etiam animae salutem ipsa attingebat et domesticae catechesis copiam dabat.

Fortis mulier cum esset et rerum cotidianarum curatrix, Providentiae confisa est atque res agendo, itinera saepe faciendo, negotia Instituti tractando, fidem et precationem coluit. «Semper in Ecclesia maneamus non necesse est asseverabat deprecari ubique possumus et bonum exem­lum praebere».

Sancti Francisci persequens vestigia, qui evangelicam paupertatem adamavit, pauperibus inservire non modo didicit, sed se ipsam facere pauperem et hanc evangelizationis viam spiritalibus sororibus demonstravit. Instituto augescente, hoc primigenium consilium in missionarium studium conversum est, quod Matrem Rubatto eiusque opus in Americam Latinam egit, ubi nonnullae eius filiae pauperibus vitam devovendo inservierunt, cum esset hoc Congregationis officium pro universa Ecclesia.

Cum Montisvidei versaretur, septichaemia correpta, intestinae appendicis inflammation orta, omnibus in dolore christianae fortitudinis clarum praebuit exemplum et mirae patientiae. De vita hac in urbe excessit die VI mensis Augusti anno MCMIV, ab aegrotis defleta, a pauperibus suisque sororibus.

Canonizationis Causa incohata est Processuum canonicorum informativorum celebratione apud Montisvidei archiepiscopalem Curiam, ab anno MCMXLI ad annum MCMXLV; apud Ianuensem Curiam ab anno MCMXLVII ad annum MCMXLVIII. Processus quoque rogatorialis celebratus est apud Curiam Albinganensem ab anno MCMXLI ad annum MCMXLVI.

Die XIII mensis Aprilis anno MCMLXV Decretum Introductionis Causae prodiit. Processus Apostolici sunt celebrati: Montisvidei ab anno MCMLXVII ad annum MCMLXX, Genuae ab anno MCMLXVIII ad annum MCMLXX.

His expletis quae iure praescribuntur, die I mensis Septembris anno MCMLXXXVIII coram Nobis decretum promulgatum est quo agnovimus Venerabilem Dei Servam heroum in modum exercuisse theologales virtutes, cardinales iisque conexas.

Interea apud Curiam Ianuensem celebratus fuit Processus canonicus de coniecta mira sanatione, quae contigit die VIII mensis Aprilis anno MCMXXXIX quaeque intercessioni huius Venerabilis adscripta est. Eventu consueto de more inquisito, Nobis coram die II mensis Aprilis anno MCMXCIII decretum super miro prodiit.

Decrevimus igitur ut sollemnis beatificationis ritus Romae die X mensis Octobris eodem anno celebraretur.

Hodie igitur, in foro ad Basilicam Vaticanam Sancti Petri spectante inter Missae sollemnia hanc pronuntiavimus formulam:

«Nos, vota Fratrum nostrorum Rosendi Alvarez Gastón, Episcopi Almeriensis, Angeli Cardinalis Suquía Goicoechea, Archiepiscopi Matritensis, Iosephi Antonii Infantes Florido, Episcopi Cordubensis, Iosephi Gottardi Cristelli, Archiepiscopi Montisvidei, et Oddonis Fusi-Pecci, Episcopi Senogalliensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Didacus Ventaja Milán, Emmanuel Medina Olmos et septem Socii, Petrus Poveda Castroverde, Victoria Díez y Bustos de Molina, Maria Francisca Rubatto et Maria Crucifixa Satellico Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum: Didaci Ventaja Milán et Emmanuelis Medina Olmos die tricesimo mensis Augusti; septem Fratrum Scholarum Christianarum die decimo sexto mensis Novembris; Petri Poveda Castroverde die vicesimo octavo mensis Iulii; Victoriae Díez y Bustos de Molina die duodecimo mensis Augusti; Mariae Franciscae Rubatto die nono mensis Augusti et Mariae Crucifixae Satellico die octavo mensis Novembris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».

Quod autem decrevimus, volumus et nunc et posterum tempus vim habere, contrariis rebus minime quibuslibet officientibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die X mensis Octobris, anno MCMXCIII, Pontificatus Nostri quinto decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana

 

top