IMAGO BEATAE MARIAE VIRGINIS TITULO
«NUESTRA SEÑORA
DE LA FUENSANTA» INVOCATAE, QUAE PIE COLITUR IN HISPANIAE
URBE CORDUBA, PRETIOSI DIADEMATE REDIMIRI
SINITUR «NOMINE ET AUCTORITATE
SUMMI PONTIFICIS»
Ad perpetuam rei memoriam. – Cordubae, in antiqua et insigni Hispaniae urbe,
iam a saeculo XV a fidelibus loci totiusque dioecesis peculiari veneratione
colitur decora imago Beatae Mariae Virginis titulo «Nuestra Senora de la
Fuensanta» invocatae, eiusdem civitatis Patronae, quae quinque per saecula
claruit miraculis ut constat ex probatis historicis documentis, praesertim ex
Actis Capituli cathedralis templi. Qua re, cum Venerabilis Frater Iosephus
Antonius Infantes Florido, Episcopus Cordubensis, litteris die XXIII mensis
Iulii hoc anno datis, communia cleri populique sui vota excipiens, petiverit ut
imago, quam diximus, Nostro nomine et auctoritate pretioso diademate posset
redimiri, Nos, paternae benevolentiae signum dilectis Cordubensibus filiis
cupientes praebere, eius Pastoris precibus perquam libenter obsecundandum esse
putamus. E sententia igitur Congregationis de Cultu Divino et Disciplina
Sacramentorum, quam ratam habemus, Apostolica potestate usi concedimus ut imago
Beatae Mariae Virginis titulo «Nuestra Senora de la Fuensanta» invocatae Nostro
nomine et auctoritate, pretioso diademate possit coronari secundum probatum
liturgicum ritum. Minime vero dubitamus quin concessus honor in religionis bonum
populique spiritualem in profectum sit cessurus pariterque fore confidimus ut
ii omnes, qui eandem venerantur imaginem, maxime fideles Sodalitatum Hebdomadae
Sanctae, magis magisque incitentur ad colendam praecelsam Dei Genetricem, Quae
«fons signatus» (Ct 4, 12), gloria et auxilium quoque est Cordubensium
generationum. Denique volumus ut hae Litterae Nostrae accurate serventur
omnesque plenos effectus suos legitime consequantur, contrariis quibuslibet
rebus haudquaquam obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVIII mensis
Octobris, anno MCMXCIII, Pontificatus Nostri sexto decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana