The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

PROBE NOVIMUS

BEATA MARIA VIRGO TITULO «MATER MISERICORDIAE» INVOCATA
PATRONA PRINCIPALIS ATQUE SANCTUS CASIMIRUS ET SANCTUS
 MAXIMILIANUS MARIA KOLBE, PRESBYTER ET MARTYR, PATRONI SECUNDARII
 APUD DEUM DIOECESIS GRODNENSIS LATINORUM CONFIRMANTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Probe novimus Christifideles Grodnensis Latinorum dioecesis peculiari cultu prosequi beatam Mariam Virginem titulo «Mater Misericordiae» invocatam, necnon sanctum Casimirum, qui Grodni mortuus est, et sanctum Maximilianum Mariam Kolbe, qui in eadem urbe sacrum ministerium suum inivit. Qua re Venerabilis Frater Alexander Kaszkiewicz, Episcopus Grodnensis Latinorum, communia cleri populique vota excipiens, electionem beatae Mariae Virginis memorato titulo invocatae in Patronam principalem, atque sancti Casimiri et sancti Maximiliani Mariae Kolbe, presbyteri et martyris, in Patronos secundarios apud Deum dioecesis suae rite probavit atque, litteris die XIII mensis Aprilis hoc anno datis, petivit ut huiusmodi electio et approbatio secundum Normas de Patronis constituendis et ad normam Instructionis «De Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis» n. 30, ab hac Apostolica Sede confirmentur. Nos vero enixis eius Venerabilis Fratris precibus libentissimo obsecundantes animo, comprobatis iis, quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, factis a Nobis facultatibus, hac in re egit, Apostolica Nostra potestate, harum Litterarum virtute perpetuumque in modum beatam Mariam Virginem titulo «Mater Misericordiae» invocatam Patronam Principalem atque sanctum Casimirum et sanctum Maximilianum Mariam Kolbe, presbyterum et martyrem, Patronos secundarios apud Deum dioecesis Grodnensis Latinorum confirmamus, omnibus factis iuribus ac liturgicis concessionibus secundum rubricas consequentibus. Ceterum volumus ut hae Litterae Nostrae religiose serventur suosque plenos effectus sive nunc sive in posterum consequantur. Contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXV mensis Novembris, anno MCMXCIII, Pontificatus Nostri sexto decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana

 

top