IN REPUBLICA INSULARUM MARSHALLENSIUM
NUNTIATURA APOSTOLICA CONDITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Ad plenius confirmandas necessitudinis
rationes, quae inter hanc Apostolicam Sedem et Rempublicam Insularum
Marshallensium hoc ipso die feliciter sunt initae, simulque ad aptius
providendum evangelizationis operi atque spirituali regimini catholicorum
fidelium illic degentium, Nobis peropportunum videtur in memorata Natione
Apostolicam Nuntiaturam condere. De communi igitur utriusque partis voto, audita
quoque Congregatione pro Gentium Evangelizatione, summa Nostra potestate
harumque Litterarum virtute in Republica Insularum Marshallensium Nuntiaturam
Apostolicam constituimus, factis omnibus iuribus, privilegiis, honoribus,
praerogativis et indultis, quae huiusmodi Legationum, praesertim earum sub
iurisdictione Congregationis, quam diximus, propria sunt. Has denique Litteras,
in forma Brevis maioris expeditas, nunc et in posterum ratas esse volumus,
contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXX mensis
Decembris, anno MCMXCIII, Pontificatus Nostri sexto decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana