BEATA MARIA VIRGO TITULO
«DOMINA NOSTRA
PALAESTINAE REGINA» INVOCATA, PATRONA APUD DEUM
ORDINIS EQUESTRIS S. SEPULCRI HIEROSOLYMITANI CONFIRMANTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Est quidem notum sodales illustris Ordinis
Equestris S. Sepulcri Hierosolymitani singulari veneratione ab antiquo colere
Deiparam Virginem titulo «Domina nostra Palaestinae Regina» invocatam. Qua re
ductus, Venerabilis Frater Noster Iosephus S.R.E. Cardinalis Caprio, eiusdem
Ordinis Magnus Magister, communia excipiens vota, electionem Beatae Mariae
Virginis memorato titulo invocatae in Patronam apud Deum Ordinis Equestris S.
Sepulcri Hierosolymitani rite probavit atque, litteris die XXIX mensis Novembris
superiore anno datis, petivit ut huiusmodi electio et approbatio secundum Normas
de Patronis constituendis et ad normam Instructionis «de Calendariis
particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis», n. 30, ab
hac Apostolica Sede confirmarentur. Nos vero cupientes huiusce Eminentissimi
Domini preces audire itemque dilectis filiis istius Ordinis praecipuum
benevolentiae Nostrae documentum praebere, cum constet has electionem et
approbationem ad iuris praescriptum peractas esse, ratis plane habitis iis, quae
Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, tributis a Nobis
facultatibus, hac in re egit, summa Apostolica potestate, harum Litterarum
virtute perpetuumque in modum Beatam Mariam Virginem titulo «Domina nostra Palaestinae Regina» invocatam Patronam apud Deum Ordinis
Equestris S. Sepulcri Hierosolymitani confirmamus, omnibus factis iuribus ac
liturgicis privilegiis secundum rubricas consequentibus. Minime dubitamus quin
sodales dicti Ordinis, Romanis Pontificibus Decessoribus Nostris Nobisque etiam
cari, hoc sollemni decreto magis magisque possint incitari ad colendam
praecelsam Dei Genetricem adque fovendam pariter catholicam fidem atque avitam
et artam prorsus coniunctionem cum hac beati Petri Sede. Denique volumus has
Litteras religiose servari suosque effectus nunc et in posterum obtinere,
contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXI mensis
Ianuarii, anno MCMXCIV, Pontificatus Nostri sexto decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana