IN CIVITATIBUS FOEDERATIS MICRONESIAE
NUNTIATURA APOSTOLICA CONDITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Quae incremento catholicae fidei per orbem
terrarum diffusae necnon paci, civili cultui et progressioni populorum
proficiunt, ea Romani Pontifices omni sollicitudine praestare satagunt.
Qua re, quo plenius confirmentur publicae necessitudinis rationes inter hanc
Apostolicam Sedem et Civitates Foederatas Micronesiae hoc ipso die feliciter
initae, simulque aptius provideatur evangelizationis operi atque spirituali
regimini Christifidelium illic degentium, Nobis peropportunum videtur in
memorata Natione Apostolicam Nuntiaturam condere.
De communi igitur utriusque partis voto, audita quoque Congregatione pro
Gentium Evangelizatione, summa Nostra potestate harumque Litterarum virtute in
Civitatibus Foederatis Micronesiae Nuntiaturam Apostolicam constituimus, factis
cunctis iuribus, privilegiis, honoribus, praerogativis et indultis, quae
huiusmodi Legationum, praesertim earum sub iurisdictione Congregationis, quam
diximus, propria sunt.
Has denique Litteras, in forma Brevis maioris expeditas, nunc et in posterum
ratas esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVI mensis
Ianuarii, anno MCMXCIV, Pontificatus Nostri sexto decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana