IMAGO BEATAE MARIAE VIRGINIS SCAPULARIS,
QUAE PIE SERVATUR
IN ECCLESIA PAROECIALI ANNUNTIATIONIS B.M.V., LOCO
TOMASZÓW
LUBELSKI IN DIOECESI ZAMOSCIENSI-LUBACZOVIENSI, PRETIOSO
DIADEMATE
REDIMIRI SINITUR «NOMINE ET AUCTORITATE SUMMI PONTIFICIS»
Ad perpetuam rei memoriam. – Imago illa Beatae Mariae Virginis Scapularis,
quae exornat ecclesiam paroecialem Annuntiationis B.M.V. loco vulgo Tomaszów
Lubelski, ob artis genus et momentum historicum atque potissimum ob religionis
cultum praeclara est in tota dioecesi Zamosciensi-Lubaczoviensi. Christifideles
illius Polonicae regionis sacram hanc imaginem a septimo decimo saeculo
peculiari veneratione prosequuntur, caelestium gratiarum copiam precantes sibi
suisque.
Qua re permotus Venerabilis Frater Ioannes Śrutwa, Episcopus
Zamosciensis-Lubaczoviensis, suum atque cleri et populi proferens votum Nos
rogavit, ut imaginem pretioso diademate Nostro nomine et auctoritate posset
redimire.
De sententia igitur Congregationis de Cultu Divino et Disciplina
Sacramentorum, quam ratam habemus, Apostolica Nostra potentate petenti Praesuli
partes committimus ut imagini Beatae Mariae Virginis Scapularis, pie custoditae
in ecclesia paroeciali Annuntiationis B.M.V. loco vulgo Tomaszów Lubelski,
Nostro nomine et auctoritate pretiosam imponat coronam, iuxta probatum
liturgicum ritum.
Nos quidem minime dubitamus, quin haec sacra sollemnia in religionis bonum
populique spiritale emolumentum bene non vertant, pariterque fore confidimus ut
ii omnes, qui eandem venerantur imaginem, ad colendam Matrem Dei magis magisque
incitentur. Contrariis quibusvis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die altero mensis
Februarii, anno MCMXCIV, Pontificatus Nostri sexto decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana