NUNTIATURA IN REPUBLICA AFRICAE
AUSTRALIS ERIGITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Ad firmiores magisque frugiferas reddendas
publicae necessitudinis rationes, quae inter Apostolicam Sedem et Rempublicam
Africae Australis intercedunt, nec non ad aptius providendum simul catholicae
Ecclesiae regimini atque profectui in ilia Natione, legationis officium ad
elatiorem gradum evehere opportunum censuimus. Itaque certa scientia ac matura
deliberatione, harum Litterarum vi Nostraque auctoritate, Apostolicam illic
Delegationem ad statum Nuntiaturae Apostolicae attollimus, quae sedem habebit in
urbe Pretoria, cunctis pariter additis iuribus, privilegiis, honoribus,
praerogativis et indultis quae ad huiusmodi Pontificias Legationes pertinent,
praesertim ad regiones illas, quae a Congregatione pro Gentium Evangelizatione
curantur, contrariis quibuslibet rebus minime obsistentibus. His autem statutis,
magna Nos tenet spes res ibidem feliciorem ingressuras cursum, unde experiantur
cives religionis humanitatisque progressum et congruentem prosperitatem.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die V mensis Martii,
anno MCMXCIV, Pontificatus Nostri sexto decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana