BEATA MARIA VIRGO SUB TITULO «DE
GUADALUPE»
PATRONA APUD DEUM DIOECESIS COLIMENSIS CONFRIMATUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Fideles ecclesialis communitatis Colimensis, a
Leone Pp. XIII die XI mensis Decembris anno MDCCCLXXXI per Litteras Apostolicas
«Si principum» constitutae, Beatam Mariam Virginem sub titulo «de Guadalupe» clara veneratione prosequuntur, atque Ea impetrante caelestium gratiarum
copiam sibi exposcunt. Ipsorum praesertim animarum utilitate permotus,
Venerabilis Frater Gilbertus Valbuena Sánchez, Episcopus Colimensis, communia
cleri populique vota excipiens, electionem Beatae Mariae Virginis sub titulo «de Guadalupe» in patronam apud Deum dioecesis suae peregit rite, deindeque
petivit ut huiusmodi electio ab hac Apostolica Sede confirmaretur. Nos vero
enixis huius Venerabilis Fratris precibus libentissimo animo obsecundantes,
comprobatis iis, quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum,
facultatibus a Nobis factis, hac in re egit, Apostolica Nostra potestate, harum
Litterarum virtute perpetuumque in modum Beatam Mariam Virginem sub titulo «de
Guadalupe» Patronam apud Deum dioecesis Colimensis confirmamus, omnibus
factis iuribus ac liturgicis concessionibus, quae in Normis de Patronis
constituendis indicantur (AAS, 65 [1973] 276-279). Ceterum volumus ut hae
Litterae Nostrae religiose serventur suosque plenos effectus sive nunc sive in
posterum consequantur. Contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVII mensis
Martii, anno MCMXCIV, Pontificatus Nostri sexto decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana