IN REGNO CAMBOGIAE NUNTIATURA APOSTOLICA
CONDITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Ad aptius fovendas et confirmandas publicas
necessitudinis rationes, quae inter hanc Apostolicam Sedem et Regnum Cambogiae
hoc ipso die feliciter sunt initae, simulque ad efficacius consulendum
catholicae Ecclesiae operi et incremento necnon spirituali bono Christifidelium
illic degentium, Nobis peropportunum videtur in memorato Regno Apostolicam
Nuntiaturam condere. De communi igitur utriusque partis voto, audita quoque
Congregatione pro Gentium Evangelizatione, summa Nostra potestate harumque
Litterarum virtute in Regno Cambogiae Nuntiaturam Apostolicam constituimus,
factis omnibus iuribus, privilegiis, honoribus, praerogativis et indultis, quae
huiusmodi Legationum, praesertim earum sub iurisdictione Congregationis, quam
diximus, propria sunt. Has denique Litteras, in forma Brevis maioris expeditas,
nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non
obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXV mensis
Martii, in Sollemnitate Annuntiationis Domini, anno MCMXCIV, Pontificatus
Nostri sexto decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana