SANCTUS ADALBERTUS, EPISCOPUS ET MARTYR,
PATRONUS URBIS GNESNENSIS APUD DEUM CONFRIMATUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Sanctus Adalbertus, episcopus et martyr, fere
mine annos a cuncto Poloniae populo colitur; Christifideles vere Gnesnae, urbis
nobilissimae atque primae sedis ecclesialis communitatis in Polonia institutae,
peculiari profecto cultu sanctum prosequuntur, caelestium gratiarum copiam ad
eius sepulcrum a Deo exposcentes. Quam ob rem Venerabilis Frater Henricus
Iosephus Muszyński, Archiepiscopus Metropolita Gnesnensis, communia cleri
Christifideliumque vota excipiens, electionem sancti Adalberti in Patronum apud
Deum Gnesnae peregit rite, itemque petivit ut huiusmodi electio ab hac
Apostolica Sede confirmaretur. Nos vero enixis eius Venerabilis Fratris precibus
libentissimo animo obsecundantes, comprobatis iis, quae Congregatio de Cultu
Divino et Disciplina Sacramentorum, factis a Nobis facultatibus, hac in re egit,
Apostolica Nostra potestate, harum Litterarum vi perpetuumque in modum sanctum
Adalbertum, episcopum et martyrem, Patronum apud Deum urbis Gnesnensis
confirmamus, omnibus factis iuribus ac liturgicis concessionibus, quae in
Normis de Patronis constituendis indicantur (AAS, 65 [1973] 276-279). Ceterum
volumus ut hae Litterae Nostrae religiose serventur suosque plenos effectus
sive nunc sive in posterum consequantur. Contrariis quibuslibet rebus non
obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXV mensis
Martii, in sollemnitate Annuntiationis Domini, anno MCMXCIV, Pontificatus
Nostri sexto decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana