IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
SANCTUS STANISLAUS
SANCTUS STANISLAUS, EPISCOPUS ET MARTYR,
PATRONUS CAELESTIS URBIS SIEDLECENSIS CONFRIMATUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Sanctus Stanislaus, episcopus et martyr, qui tota
in Polonia pie colitur, a Christifidelibus urbis atque dioecesis Siedlecensis,
quibus saepe tutela sua mirabiliter succurrit, merito peculiari veneratione
invocatur.
Qua de causa Venerabilis Frater Ioannes Mazur, Episcopus Siedlecensis,
communia cleri et populi fidelis vota excipiens, electionem sancti Stanislai in
Patronum apud Deum urbis Siedice rite peregit, itemque petivit ut huiusmodi
electio ab hac Apostolica Sede confirmaretur.
Nos vero enixis eiusdem Venerabilis Fratris precibus libentissimo animo
obsecundantes, comprobatis iis, quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina
Sacramentorum, factis a Nobis facultatibus, hac in re egit, Apostolica Nostra
potestate, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Sanctum Stanislaum,
episcopum et martyrem, Patronum caelestem urbis Siedlecensis confirmamus,
omnibus factis iuribus ac liturgicis concessionibus, quae in Normis de Patronis
constituendis indicantur (AAS, 65 [1973] 276-279). Ceterum volumus ut hae
Litterae Nostrae religiose serventur suosque plenos effectus sive nunc sive in
posterum consequantur. Contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVI mensis
Martii, anno MCMXCIV, Pontificatus Nostri sexto decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana