IN REGNO HASHEMITA IORDANIAE NUNTIATURA
APOSTOLICA CONDITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Quo plenius confirmentur vincula amicitiae et
consociatae operae ac praesertim publicae necessitudinis rations, nuper inter
hanc Apostolicam Sedem et Regnum Hashemitam lordaniae feliciter initae, simulque
aptius provideatur spirituali bono catholicorum fidelium illic degentium, Nobis
peropportunum videtur in memorata Natione Apostolicam Nuntiaturam condere. De
communi igitur utriusque partis voto, audita Congregatione pro Ecclesiis
Orientalibus, summa Nostra potestate harumque Litterarum virtute in Regno
Hashemita Iordaniae Nuntiaturam Apostolicam constituimus, factis omnibus
iuribus, privilegiis, honoribus, praerogativis et indultis, quae huiusmodi
Legationum propria sunt, mandantes ut eius sedes in urbe «Amman» ponatur. Quod
faustum sit etiam dilecto Iordano populo itemque felix fiat auspicium ad optatam
restituendam pacem iis in regionibus, in quibus exstant Christianae nostrae
fidei historica, sacra et clarissima monumenta. Has denique Litteras, in forma
Brevis maioris expeditas, nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis
quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VI mensis
Aprilis, anno MCMXCIV, Pontificatus Nostri sexto decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana