SANCTUS MICHAËL ARCHANGELUS PATRONUS
CAELESTIS
PROVINCIAE ECCLESIASTICAE CAPITANATAE CONFIRMATUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Regionis Capitanatae clerus et Christifideles iam
ab antiquo sanctum Michaëlem Archangelum peculiari cultu prosequuntur. Quam ob
rem Venerabilis Frater Iosephus Casale, Archiepiscopus Metropolita
Fodianus-Bovinensis, communia cleri et populi fidelis vota excipiens, una cum
episcopis istius Provinciae, electionem sancti Michaëlis Archangeli in
caelestem Patronum apud Deum Provinciae ecclesiasticae Capitanatae rite
approbavit, itemque petivit ut huiusmodi electio ab hac Apostolica Sede
confirmaretur. Nos vero enixis eiusdem Venerabilis Fratris precibus libenter
obsecundantes, comprobatis iis, quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina
Sacramentorum, factis a Nobis facultatibus, hac in re egit, Apostolica Nostra
potestate, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Sanctum Michaëlem
Archangelum Patronum caelestem Provinciae ecclesiasticae Capitanatae
confirmamus, omnibus factis iuribus ac liturgicis concessionibus, quae in normis
de Patronis constituendis indicantur [AAS, vol. LXV (1973) 276-279]. Ceterum
volumus ut hae Litterae Nostrae religiose serventur suosque plenos effectus sive
nunc sive in posterum consequantur. Contrariis quibuslibet rebus minime
obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIX mensis
Aprilis, anno MCMXCIV, Pontificatus Nostri sexto decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana