IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
REGIONIS BASILICATAE
SANCTUS GERARDUS MAIELLA, SODALIS
CONGREGATIONIS
SANCTISSIMI REDEMPTORIS, PATRONUS CAELESTIS
PROVINCIAE ECCLESIASTICAE
BASILICATAE CONFIRMATUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Regionis Basilicatae clerus et Christifideles
sanctum Gerardum Maiella, qui humilis eximiusque exstitit filius illius terrae,
centum abhinc annos pie assidueque excolunt.
Quapropter Venerabilis Frater Ennius Appignanesi, Archiepiscopus Metropolita
Potentinus-Muranus-Marsicensis, una cum episcopis eiusdem Provinciae, communia
cleri et populi fidelis vota excipiens, electionem sancti Gerardi Maiella,
sodalis Congregationis Sanctissimi Redemptoris, in Patronum apud Deum Provinciae
ecclesiasticae Basilicatae rite approbavit, atque petivit ut huiusmodi electio
ab hac Apostolica Sede confirmaretur.
Nos vero enixis eiusdem Venerabilis Fratris precibus libenter obsecundantes,
comprobatis iis, quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum,
factis a Nobis facultatibus, hac in re egit, Apostolica Nostra potestate, harum
Litterarum vi perpetuumque in modum Sanctum Gerardum Maiella Patronum caelestem
Provinciae ecclesiasticae Basilicatae confirmamus, omnibus factis iuribus ac
liturgicis concessionibus, quae in Normis de Patronis constituendis indicantur
[AAS, vol. LXV (1973) 276-279]. Ceterum volumus ut hae Litterae Nostrae
religiose serventur suosque plenos effectus sive nunc sive in posterum
consequantur. Contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXI mensis
Aprilis, anno MCMXCIV, Pontificatus Nostri sexto decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana