The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

SUPRA DORSUM

VENERABILI SERVO DEI ISIDORO BAKANJA
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Supra dorsum meum araverunt aratores, prolongaverunt sulcos suos» (Ps 129, 3).

Haec sane Psalmistae imago primum Ipsi Iesu, deinde eius innumeris discipulis iure meritoque aptatur. Haec pariter verba referimus Venerabili Dei Servo Isidoro Bakanja, iuveni laico, ex Zairensi regione oriundo, qui adhuc adulescens ad Christi fidem se convertit primus evadens catholicus inter fideles suae regionis. Quandoquidem ad orandum et ad christianam veritatem testandam fidelem usque se praebuit, Divini Magistri vestigia secutus, verberationis subiit tormentum. Cum iterum flagris caederetur, totum dorsum eius adeo foetidum et purulentum vulnus factum est, ut ingentes illi cruciatus attulerit ac tandem extremum diem huius strenui christiani viri properaret. Quamvis eius dies natalis omnibus lateat, primam tamen lucem inter annos MDCCCLXXXV et MDCCCXC scimus eum vidisse in loco quem Mbilakama appellatur, in Zaire, ubi a parentibus et familiaribus, qui indigenam fidem profitebantur, humili educatus est cultu. Adhuc adulescens, ut operam navaret frequentius oppidum petivit, ibique fabri caementarii laborem praestitit. Tunc quidem et Christum et catholicam invenit fidem, quam didicit a Fratribus Ordinis Cisterciensium Strictioris Observantiae, stationi missionali Boloko-Nsimba appellatae praepositis. Catechumenus magna inter ceteros praecelluit assiduitate. Anno MCMVI aqua baptismi ablutus est ac sacro Chrismate sollemniter unctus; sequenti anno ad Sacram Synaxim primo accessit eodemque tempore a missionariis edocebatur verum catholicum veste scapulari et corona quoque innotescere. Iam tum Isidorus nullo umquam tempore haec signa marialia reliquit, attamen hac sese gerendi ratione saevam in se conflavit persecutionem. Postea a viro quodam, ex Belgica natione, procuratore societatis commercialis, domesticus servus est conductus. Diligens enim in opere, mansuetus, honestus, obsequens cultor naturae uti testes etiam non christiani fidem faciunt –, Isidorus persensit munus suum esse fidei christianae thesaurum aliis tradere. Spiritualibus quidem moralibusque auxiliis orbatus qualia sunt sacramenta, ministerium sacerdotale, ecclesialis communitatis praesidium, solus Evangelicam emensus est viam proximosque orare ac christianam veritatem credere docuit. Hunc profecto apostolatum sub promissionibus baptismatis explicans, odium sibi comparavit ab albis curatoribus, qui sapore quodam francomurario atheos sese profitebantur. Vilicus plantationis praedii ubi Venerabilis Dei Servus operam navabat, indignatus quod Isidorus scapularium Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo collo indueret – lingua Isidori appellabatur vestis Mariae –, praecepit ei ut statim illud a collo detraheret; fidelis autem Christi discipulus id censens idem esse ac catholicam prodere fidem, tali mandato minime esse obtemperandum putavit. Qua de re ductor eius praescripsit ut Servus Dei bis flagellis vexaretur. Tandem vir ille perfidus scapularium a collo Isidori avulsit, quem inermem in terram cadere fecit; immo eius caput et collum pedibus proculcabat, dum duo servi tenebant eum pedibus manibusque ligatum aliusque flagellabat eum. Dorsum Isidori, plus quam ducentis verberibus affectum, eousque grave et horrificum vulnus redditum est ut ossa etiam adumbrari possent. Contorquens igitur Isidorus misericordiam implorare coepit; ductor tamen, fidei christianae olio caecatus, praecepit ut Dei Servus saevioribus etiam coerceretur verberibus. Iuvenis autem ultra sex menses superstes exstitit, quo tempore eius extremum vitae certamen acriores attulit illi dolores quam ipsa verberatio. Hic «alter Iob» aetatis nostrae in silvestri loco inventus est a custode quodam, qui, dorsum videns vulneribus perfossum, foeditate obsitum et muscis invasum, ingenti perstrictus est horrore. Tunc Servus Dei huc illuc translatus est sanationis causa, condicio tamen valetudinis eius omnia ad desperationem adducere videbatur. Incedere nequibat, nec ob dolens dorsum recumbere poterat; immo, procedente tempore, aliquoties insanire videbatur. Attamen usque ad extremum diem marialem coronam recitavit. Illi duo adfuerunt missionarii qui auxiliis spiritualibus et sacramentis eius animam refecerunt. Tunc Isidorus declaravit se suo persecutori iam ignovisse, cui ut in caelo pro eo enixas funderet preces antea promiserat. Denique Dei Servus, post precationes a catechista habitas quibus ipse interfuerat, die dominico aut VIII aut XV mensis Augusti anno MCMIX, ad aeternum transiit praemium. Eo ex die conversiones ad catholicam fidem, primum numero exiguae, deinde ita creverunt ut plerique cives catholicam fidem amplecterentur. Hi enim numquam obliti sunt exempli heroici quod Isidorus, verus fidei martyr habitus, illis reliquerat.

Causa canonizationis instituta est ab Archiepiscopo Mbandakano-Bikoroensi qui anno MCMLXXVII Commissionem Historicam constituit ac deinde, anno MCMLXXXVII, canonicae recognitionis celebrationem paravit. Casu apud Congregationem de Causis Sanctorum de more theologorum examini subiecto, die II mensis Aprilis anno MCMXCIII Nobis coram decretum prodiit super martyrio. Statuimus igitur ut beatificationis ritus die XXIV mensis Aprilis sequentis anni videlicet MCMXCIV, occasione Synodi Extraordinariae Episcoporum Africae habendae, Romae celebraretur.

Hodie idcirco in foro ante Vaticanam Basilican Sancti Petri inter Missarum sollemnia formulam hanc protulimus:

Nos, vota Fratrum Nostrorum Iosephi Kumuondala Mbimba, Archiepiscopi Mbandakani-Bikoroensis, Camilli Cardinalis Ruini, Vicarii Nostri pro Romana dioecesi, et Caroli Mariae Cardinalis Martini, Archiepiscopi Mediolanensis, nec non plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque Christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Isidorus Bakanja, Elisabeth Canori Mora et Ioanna Beretta Molla Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum: Isidori Bakanja die duodecima Augusti, Elisabeth Canori Mora die quarta Februarii et Ioannae Beretta Molla die vicesima octava Aprilis in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Haec vero quae hodie statuimus firma usquequaque deinceps esse volumus ac valida fore iubemus contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIV mensis Aprilis, anno MCMXCIV, Pontificatus Nostri sexto decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana

 

top