The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

DEUS TRINITAS

VENERABILI DEI SERVAE ELISABETHAE CANORI MORA
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Deus Trinitas, Pater et Filius et Spiritus Sanctus, veniunt ad nos, dum venimus ad eos: veniunt subveniendo, veniunt illuminando, venimus intuendo; veniunt implendo, venimus capiendo; ut sit nobis eorum non extraria visio, sed interna; et nobis eorum non transitoria mansio, sed aeterna» (S. AUGUSTINUS, In Iohannis Evangelium Tract., 76, 4).

Cum Tribus Divinis Personis penitus communicans, Venerabilis Dei Serva Elisabetha Canori Mora crucis viam alacriter emensa est atque gratiae itemque baptismi matrimoniique officiis fidelis per Evangelii oboedientiam, tolerantiam, precationem et apostolatum, operam suam locavit in luce Christi caritatis diffundenda pro familia, Ecclesia et societate.

Sponsa haec eximia et materfamilias, quam christianae vitae velut exemplar ostendere volumus, Romae orta est die XXI mensis Novembris anno MDCCLXXIV, Thoma Canori et Teresia Primoli parentibus, qui divitiis quibusdam fruebantur et sincera fide. Scholam adiit Sororum S. Euphemise, quae eam propter morum facilitatem, ingenii perspicacitatem, et in religionem inclinationem, caram habuerunt. Nonnullos annos collegii Sororum Augustinianarum Cassiae, in Umbria, fuit discipula, ubi primo ad sacram synaxim accessit et ipsa vehementi cum fervore precationi et paenitentiae se dedidit, artam cum Christo Domino iniens necessitudinem. Valetudinis causa ei locus ille pacis relinquendus fuit et Romam redeundum. Altioris ordinis consuetudinem vitae ingressa est, et pariter mundi vanitatis illecebras percipere incohavit, at boni viam et Dei oboedientiae non amisit. Optima sibi proponens et divino auxilio fidens, die X mensis Ianuarii anno MDCCXCVI iuveni romano advocato nupsit, Christophoro scilicet Mora, qui, post aliquot menses tranquille feliciterque transactos, in pauperioris mulieris laqueos incidit, cuius blandimentis se permittens, factus est amasius.

Hoc captus insano studio, ab uxore magis magisque se avocavit, quam humiliavit et multifarie vexavit, suam artem neglexit, periculosas amicitias iniit, rem familiarem dissipavit eamque ad extremam inopiam redegit. Elisabetha mirabili patientia et dulcedine, omni vi contendit ut ad bonam frugem compelleret atque precatione pariter ac sacrificiis mereri a Deo infidelis mariti conversionem conata est. Quanquam aliter suadebant prudentes quidam, nunquam voluit a viro seiungi, quem usque ad mortem speravit se conversuram, quemque usque adamavit, eidem inserviit et ignovit, cum officia servare vellet, quae matrimonii sacramento susceperat, ob oculos familiaris communitatis habitis beneficiis. Quattuor liberae ex Elisabethae in Christophorum amore exstiterunt veluti fructus, quarum duae modo natae perierunt, at Maria Anna et Lucina, amanter educatae, eam solatae sunt, atque fuerunt sanctitatis matris testes.

Anno MDCCCI arcanus quidam morbus paene ad interitum eam perduxit. Sanata est morum in modum et inde Dei amore inflammata, totam se Eiusdem servitio devovit atque perseveranter humiliterque ad christianas virtutes adipiscendas penitus se dedidit. Eius anima assidua precatione sustentata et ferventi Iesu cruci affixi devotione aeque ac Eucharistiae et Virginis Mariae, sublime avolare magis magisque incepit, ad divinorum mysteriorum scilicet contemplationem et cum Domino coniunctionem, qui mysticis donis eam complevit eamque in aerumnis, in paupertate et irrisionibus familiarium ludibriisque tolerandis, condicione familiae ipsa ferenda, sustentavit. Ut sibi prospiceret filiabusque, ut aere alieno maritum levaret, multa deponere debuit, gemmas amittere, supellectilem et ipsum lectum. Sine pudore servilia opera factitavit atque perite et sacrificii spiritu subuculas compluribus civibus conficiebat. His rebus paenitentias suique castigationes addebat, atque caritate compulsa, semet ipsam pro Christophori conversione obtulit et Romae Ecclesiaeque bono, quae tune in gravibus difficultatibus versabatur. Tertio Ordini Sanctissimae Trinitatis nomem dedit et continenter vitam suam tanquam laudem Patri et Filio et Spiritui Sancto effecit, atque simul evangelizationem caritatisque opera pro pauperibus, aegrotis, maerentibus, peccatoribus, familiis, quae auxilio corporis spiritusque indigebant, curavit. Eius domus tamquam aliquod domicilium habita est, quo complures concurrebant, qui ipsius eximiis virtutibus pellecti et praestantibus donis, ad eam devertebantur, solamen, consilium et precationes, petituri; ea vero, Dei gloriae occurrere studens et animarum saluti, omnes amabiliter recipiebat cunctosque prudenter ad Christum sequendum concitabat. Meritis onusta et sanctitatis fama circumdata, vitam adepta est quam semper avebat die V mensis Februarii anno MDCCCXXV, atque in crypta in roman templi S. Caroli ad quattuor Fontes condita est, quod viva petere consueverat. Post eius mortem, ut ipsa praedixerat, maritus, gratia permotus, vitam immutavit et Tertium Ordinem SS. Trinitatis ingressus est, et deinde sacerdos factus est Ordinis Fratrum Minorum Conventualium. Sanctitatis interea Dei Servae fama Romae circaque undique proferebatur, ideo anno MDCCCLXIV beatificationis et canonizationis Causa incohata est. His peractis a iure statutis rebus, Decessor Noster Pius PP. XI, die XXVI mensis Februarii anno MCMXXVIII, declaravit heroum in modum exercuisse Dei Servam virtutes theologales, cardinales iisque adnexas. Exinde Congregatio de Causis Sanctorum vestigavit felici cum exitu sanationem quandam, quae mira dicebantur, quaeque Venerabilis Dei Servae intercessioni adscripta in Firmana archidioecesi accidit. Nobis coram super miro decretum prodiit, die VI mensis Iulii anno MCMXCIII. Statuimus igitur ut beatificationis ritus anno familiae volvente perageretur, anno scilicet MCMXCIV.

Hodie igitur hanc inter sacra ediximus formulam: Nos vota Fratrum nostrorum Iosephi Kumuondala Mbimba, Archiepiscopi Mbandakani-Bikoroensis, Camilli Cardinalis Ruini, Vicarii Nostri pro romana dioecesi, et Caroli Mariae Cardinalis Martini, Archiepiscopi Mediolanensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Isidorus Bakanja, Elisabetha Canori Mora et Ioanna Beretta Molla Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum: Isidori Bakanja die duodecima Augusti, Elisabethae Canori Mora die quarta Februarii et Ioannae Beretta Molla die vicesima octava Aprilis in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Quod autem decrevimus volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus quibusvis minime officientibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIV mensis Aprilis, anno MCMXCIV, Pontificatus Nostri sexto decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana

 

top