IMAGO BEATAE MARIAE VIRGINIS
AUXILIATRICIS, QUAE PIE
SERVATUR IN ECCLESIA SANCTUARII B.M.V. LOCO
TWARDOGÓRA
IN DIOECESI CALISSIENSI, PRETIOSO DIADEMATE REDIMIRI
SINITUR
«NOMINE ET AUCTORITATE SUMMI PONTIFICIS»
Ad perpetuam rei memoriam. – In ecclesia sanctuario loci vulgo dicti Twardogóra
gratiosa colitur imago B. Mariae Virginis Auxiliatricis. De sententia
Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, quam ratam habemus,
Apostolica Nostra potestate Venerabili Fratri Stanislao Napierała, Episcopo
Calissiensi, partes committimus ut imagini illi, pie custoditae in ecclesia
sanctuario oppidi vulgo Twardogóra, in dioecesi Calissiensi, Nostro nomine et
auctoritate pretiosam imponat coronam, iuxta probatum liturgicum ritum. Minime
dubitamus, quin sacra quae ibi celebrabuntur sollemnia in religionis bonum
populique spiritale emolumentum bene non vertant, pariterque fore confidimus ut
ii omnes, qui eandem venerantur imaginem, ad colendam Matrem Dei magis magisque
incitentur. Contrariis quibusvis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die quinto mensis
Maii, anno MCMXCIV, Pontificatus Nostri sexto decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana