VENERABILI SERVAE DEI MARIAE A SANCTO
IOSEPH ALVARADO CARDOSO
HONORES BEATORUM TRIBUUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – «Infirmus fui et visitastis me... Amen, dico
vobis. Quandiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis» (Mt 25,
36 et 40).
Haud dubie Maria a Sancto Ioseph (in saeculo Laura Alvarado Cardoso) moriens
a Sponso suo divino, cui totam vitam servivit in puellis orbatis parentibus, in
senibus, in derelictis, haec audivit verba consolatoria, quae eius fidem atque
amorem erga Deum et proximum remunerabantur.
Quattuor fratrum primogenita in vico Choroní, ad Venetiolanam Civitatem
Araguensem pertinente, orta est die XXV mensis Aprilis anno MDCCCLXXV a familia
humili quidem, sed multa religione praedita. Puera erat cum parentes Maracaiium
migraverunt, ubi in studia incubuit puellarum id temporis propria, dum simul
domi a matre atque ab avia aegrotos discebat visitare et pauperes adiuvare.
A iuventute propensa ad pietatem et contemplationem, ardenter se Domino
consecrare cupiebat in conventu clausurae obnoxio. Quoniam vero varias ob
circumstantias propositum hoc non potuit ad effectum adducere, confessario
consentiente die VIII mensis Decembris anno MDCCCXCIII septem et decem annos
nata votum sumpsit virginitatis perpetuae. Deinceps eius diei itemque baptismi
anniversariam memoriam die uno recessus spiritalis celebravit. Exinde nihil
aliud cupivit, nisi sancta fieri: «Volo sancta esse, sed vera sancta. Mi Iesu,
unicum optatum meum tu es, et solus tu».
Parochi sui Vincentii López Aveledo hortatui respondens curandis aegrotis se
dedidit in parvo valetudinario ab illo sedulo sacerdote aperto ad excipiendos
pestilentia correptos, quae in urbe furebat.
Coetus amicarum voluntariarum fautrix erat, quae tamquam «Samaritanae»
cognoscebantur.
Sed cordi eius non satis erant aegri valetudinarii. De puellis orbis
cogitabat, de senibus, de pauperibus derelictis, et institutum condere
exoptabat ut omnes exciperet. Puellis amicis «Samaritanis» fidebat, paratis ad
eam in difficili opere sequendam. Permissu Ioannis Castro, vicarii generalis
Caracensis, Serva Dei et coetus amicarum habitu Augustinianum induerunt et
Institutum condiderunt, quod postea appellatum est «Agustinas Recoletas del
Corazón de Jesús». Idem vicarius generalis Lauram nominavit antistitam
Instituti, quod munus usque ad annum MCMLX sustinuit.
Die XXII mensis Ianuarii anno MCMII Laura suum votum virginitatis confirmavit
et die XIII mensis Septembris anni insequentis vota nuncupavit perpetua
paupertatis, oboedientiae et castitatis, vocata ex eo die Maria a Sancto Ioseph.
Anno MCMV Maracaii primam domum aperuit pro puellis orbatis, cui aliae
celeriter adiunctae sunt. Sicut sancta Teresia a Iesu est peregrine Dei facta ut
quolibet ad debiliores ferret amorem et suae caritatis risum Mulier
indefatigabilis sollicita eo accurrebat, ubicumque opus erat domo pro senibus
vel puellulis orbis. Per longam suam vitam plus triginta domus aperuit
receptioni destinatas in variis urbibus et vicis Nationis. Filiis dicere solita
erat: «Quos omnes reiciunt, ii nostri sunt; quos nemo vult, ii sunt nostri».
Curae de pauperibus non eam impedierunt quominus orationi se dederet. Sicut
mulieres sanctae mirabiliter coniunxit actionem cum contemplatione, laborem cum
precatione.
Eucharistiae amans multum insumebat tempus ante tabernaculum intime cum Iesu
colloquens. Ex his altae contemplationis horis vim hauriebat, quam postea in
debiliorum servitium suppeditabat.
Item propter amorem Eucharistiae hostias conficiendas suscepit paroeciae
Maracaiensi aliisque paroeciis finitimis necessarias, filias adhortans ut hoc
servitium gratuito continuarent.
Anno MCMLX in suo antistitae generalis munere substituta secessit in domum
Maracaiensem puellarum orbarum, extremosque vitae annos in curandis puellulis
consumpsit, in operis humilioribus inque deprecatione.
Longum post morbum, postridie Calendas Apriles anno MCMLXVII filiis eius
cantum in honorem Virginis Mariae pro eius voluntate concinentibus, placide in
Domino obdormivit.
Morte cognita, multa milia fidelium ex omnibus Venetiolae regionibus
convenerunt. Urbs Maracaium diem civitati luctuosum decrevit et per exsequias
aeroplanorum turma urbem supervolitavit rosarum folia deiciens super
multitudinem.
In infimo altari sacelli Domus Orphanarum Maracaiensium sepulta est eiusque
sepulcrum multi peregrinantes venerati sunt, praesertim post innumerabiles
gratias eius precibus concessas.
Mater Maria a Sancto Ioseph, quae longam vitam curae condonavit grandium natu
ac puerorum egentium in quibus Christum videbat, nuntium nobis reliquit in
perpetuum praesens, nempe pauperiores, derelictos, debiliores eodem amore esse
accipiendos, quo eosdem Christus accipiebat.
Inita canonizationis Causa anno MCMLXXXIII iisque peractis, quae ius
statuit, die VII mensis Martii anno MCMXCII est coram Nobis promulgatum
decretum super heroicitate virtutum.
Annis MCMLXXXIII-MCMLXXXVI instructus est Maracaii processus de miro eventu
anno MCMLXXXIII patrato et precibus ascripto Venerabilis Servae Dei.
Casu inspecto et disceptato a medicis atque a theologis Congregationis de
Causis Sanctorum, qui uno ore affirmantem sententiam enuntiaverunt, die XIII
mensis Decembris anno MCMXCIII coram Nobis praesentibus est decretum super miro
promulgatum. Decrevimus igitur ut beatificationis ritus Romae celebraretur die
VII mensis Maii anno MCMXCIIII.
Hodie igitur in foro ad Vaticanam Sancti Petri Apostoli Basilicam vergente
inter Missae sollemnia hanc ediximus formulam: «Nos, vota Fratrum nostrorum
Ioannis Cardinalis Canestri, Archiepiscopi emeriti Ianuensis et Administratoris
Apostolici eiusdem metropolitanae sedis, Iosephi Vincentii Henríquez Andueza,
Episcopi Maracayensis, Francisci Iosephi Mariae Wiertz Episcopi Ruremundensis,
Brunonis Tommasi, Archiepiscopi Lucensis, et Ioannis Cardinalis Saldarini,
Archiepiscopi Taurinensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu
multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum
consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi
Dei Augustinus Roscelli, Maria a Sancto Ioseph Alvarado Cardozo, Maria Helena
Stollenwerk, Maria Dominica Brun Barbantini et Iosephina Gabriela Bonino
Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum: Augustini Roscelli die
septima Maii; Mariae a Sancto Ioseph Alvarado Cardoso die secunda Aprilis;
Mariae Helenae Stollchwerk die vicesima octava Novembris; Mariae Dominicae Brun
Barbantini die vicesima secunda Maii; et Iosephinae Gabrielae Bonino die octava
Februarii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine
Patris et Filii et Spiritus Sancti».
Quae vero decrevimus volumus firma esse ac rata in perpetuum, rebus
contrariis minime obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die septimo mensis
Maii, anno MCMXCIV, Pontificatus Nostri septimo decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana