The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

SACRA ILLA

IMAGO BEATAE MARIAE VIRGINIS DE PERPETUO SUCCURSU,
PIE SERVATA IN ECCLESIA PAROECIALI SANCTISSIMO REDEMPTORI DICATA,
 LOCO PODGÓRZE, CRACOVIAE IN REGIONE, PRETIOSO DIADEMATE REDIMIRI
 SINITUR «NOMINE ET AUCTORITATE SUMMI PONTIFICIS»

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Sacra illa paroecialis aedes Sanctissimo Redemptori dicata loco Podgórze, Cracoviae in regione, gratiosam imaginem Beatae Mariae Virginis de Perpetuo Succursu servat, quam Christifideles pie colunt caelestium gratiarum copiam sibi suisque a Deo exposcentes. De sententia Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, quam ratam habemus, Apostolica Nostra potestate Venerabili Fratri Nostro Francisco S.R.E. Cardinali Macharski, Archiepiscopo Cracoviensi, partes committimus ut imagini illi, Nostro nomine et auctoritate pretiosam imponat coronam, iuxta probatum liturgicum ritum. Confidimus sane Nos fore ut fideles istius Provinciae ad Beatam Virginem Mariam colendam magis magisque incitentur.

Contrariis quibusvis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die quarto decimo mensis Maii, anno MCMXCIV, Pontificatus Nostri sexto decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana

 

top