The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

SAECULORUM QUIDEM

BEATAE MARIAE VIRGINIS DIVINAE GRATIAE IMAGO, QUAE IN TEMPLO
 PAROECIALI S. CAROLI BORROMAEI ASSERVATUR, IN URBE WRATISLAVIENSI,
 NOMINE ET AUCTORITATE SUMMI PONTIFICIS CORONATUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Saeculorum quidem decursu omnium ordinum fideles ad Virginem Mariam fidenti animo decurrerunt, pro comperto habentes superna se beneficia indulgenter accepturos.

Nos vero hanc pietatem cupimus augeri et proferri, ideoque occurrendum diiudicavimus postulatis Venerabilis Fratris Nostri Henrici Romani S.R.E. Cardinalis Gulbinowicz, Archiepiscopi Wratislaviensis, qui poposcit, ut clara imago Beatae Mariae Virginis divinae Gratiae, in paroeciali templo S. Caroli Borromaei in urbe Wratislaviensi servata, nomine auctoritateque Nostra pretioso diademate coronaretur.

Itaque, probatis iis quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum statuit, potestatis Nostrae usi plenitudine, concedimus ut Beatae Mariae Virginis imago quam supra memoravimus pretioso diademate nomine Nostro Nostraque auctoritate redimiri possit, prae oculis videlicet sacrae liturgiae habitis praescriptis.

Ceterum omnes noverunt Franciscum Assisiensem ardenti sane animo Virginem Mariam coluisse.

Ideo eiusdem asseclas cohortamur fidelesque cunctos, ut illius eximii viri exempla sequantur, quo, templo restituto ipso et Virginis imagine elata, animi quoque reficiantur et ad maiorem pietatem concitentur.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIV, mensis Maii, anno MCMXCIV, Pontificatus Nostri sexto decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana

 

top