SANCTUS IOSEPH, BEATAE MARIAE VIRGINIS
SPONSUS,
PATRONUS APUD DEUM DIOECESIS COATZACOALSENSIS
Ad perpetuam rei memoriam. – Notae sunt pietas ac veneratio quibus sanctus
Ioseph, Beatae Mariae Virginis Sponsus, colitur a fidelibus dioecesis
Coatzacoalsensis. Quam ob rem Venerabilis Frater Carolus Talavera Ramírez,
Episcopus Coatzacoalsensis, communia cleri populique vota excipiens, electionem
sancti Ioseph in Patronum apud Deum dioecesis suae peregit rite, itemque
petivit ut huiusmodi electio ab hac Apostolica Sede confirmaretur. Nos vero
enixis eius Venerabilis Fratris precibus libentissimo animo obsecundantes,
comprobatis iis, quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum,
factis a Nobis facultatibus, hac in re egit, Apostolica Nostra potestate, harum
Litterarum virtute perpetuumque in modum Sanctum Ioseph, Beatae Mariae Virginis
Sponsum, Patronum apud Deum dioecesis Coatzacoalsensis confirmamus, omnibus
factis iuribus ac liturgicis concessionibus, quae Normis de Patronis
constituendis nec non Instructione «de Calendariis particularibus atque
Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis», n. 30, indicantur. Contrariis
quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XI mensis Iunii,
anno MCMXCIV, Pontificatus Nostri sexto decimo.
Angelus card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana