BEATA VIRGO MARIA SUB TITULO «NUESTRA
SEÑORA DE LAS NIEVES»
ET SANCTUS CAROLUS BORROMAEO, EPISCOPUS, PATRONI
CAELESTIS
DIOECESIS SANCTI CAROLI VUROLICENSIS CONFIRMANTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Beatam Virginem Mariam sub titulo «Nuestra
Señora de las Nieves» et sanctum Carolum Borromaeo, clerus et Christifideles
dioecesis Sancti Caroli Vurolicensis peculiari cultu prosequuntur.
Qua de causa Venerabilis Frater Ruben Ansgarius Frassia, Episcopus eiusdem
dioecesis, communia cleri et populi fidelis vota excipiens electionem Beatae
Virginis Mariae sub titulo «Nuestra Señora de las Nieves» in Patronam
principalem et sancti Caroli Borromaeo episcopi in Patronum secundarium apud
Deum dioecesis Sancti Caroli Vurolicensis rite approbavit. Idem vero enixe
petivit, ut huiusmodi electio ab hac Apostolica Sede confirmaretur.
Nos ergo piis eiusdem Venerabilis Fratris precibus libentissimo animo
obsecundantes, comprobatis iis quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina
Sacramentorum, factis a Nobis facultatibus, hac in re egit, Apostolica Nostra
potestate, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Beatam Virginem Mariam sub
titulo «Nuestra Señora de las Nieves» in Patronam principalem et sanctum
Carolum Borromaeo episcopum in Patronum secundarium apud Deum dioecesis Sancti
Caroli Vurolicensis confirmamus, omnibus factis iuribus ac liturgicis
concessionibus, quae in Normis de Patronis constituendis indicantur et ad
normam Instructionis «de Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum
Propriis recognoscendis», n. 30. Ceterum volumus ut hae Litterae Nostrae religiose
serventur suosque plenos effectus sive nunc sive in posterum consequantur.
Contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVIII mensis
Iulii, anno MCMXCIV, Pontificatus Nostri sexto decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana