IMAGO BEATAE MARIAE VIRGINIS, QUAE SUB
TITULO
«NUESTRA SEÑORA DE MONSERRATE» IN SACRARIO EIUSDEM
NOMINIS PIE
COLITUR, PRETIOSO DIADEMATE REDIMITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Omnibus manifestum est a primordiis
evangelizationis Americae Beatam Virginem Mariam vehementer ibi auxiliari, qua
de causa a populo fideli prolixe colitur. Inter antiquiores Dei Genetricis
aedes enitescit sacrarium v.d. «Nuestra Señora de Monserrate», dioecesis
Maiaguezensis Patronae, quod etiam totius Portus Divitis Nationis est
sanctuarium universosque Portudivitenses iam a saeculis circa dilectam Matrem
et Dominam congregat.
Igitur, petente Excellentissimo Domino Ulixe Aurelio Casiano Vargas, Episcopo
Maiaguezensi, qui litteris die XXVIII mensis Aprilis hoc anno datis communia
vota cleri et Christifidelium expromit, concedimus libentes ut pulchra multisque
gratiis praeclara imago Beatae Mariae Virginis, quae sub titulo «Nuestra
Señora de Monserrate» in sacrario eiusdem nominis pie colitur, Nostro nomine et
auctoritate pretioso diademate redimiri possit. Contrariis quibuslibet rebus non
obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVIII mensis
Iulii, anno MCMXCIV, Pontificatus Nostri sexto decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana