TEMPLUM SANCTO PATRICIO EPISCOPO
DICATUM,
QUOD INTRA FINES ARCHIDIOECESIS PERTHENSIS EXSTAT,
AD GRADUM
BASILICAE MINORIS EVEHITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Hoc anno, dum primum recolitur expletum
saeculum ex quo archidioecesis Perthensis Missionariis Oblatis B.M.V.
Immaculatae fuit concredita, Nostra convertitur cogitatio ad paroeciale templum
Sancto Patricio episcopo dicatum, iisdem Missionariis commissum et in loco vulgo
dicto Fremantle intra memoratae archidioecesis fines situm. Hoc enim templum,
inde ab anno quo conditum est usque ad hodiernum diem quasi singularis exstat
scaturigo, unde innumeri christifideles per hanc saecularem fere periodum
caeleste quoddam robur hauriunt ad sese spiritualiter renovandos suamque fidem
firmandam. Ut igitur locus ille rite extolleretur ac quasi corona dignitatis
eidem adderetur, unde in posterum tempus efficacius accenderetur christifidelium
pietas inibi maiorque perciperetur fructuum spiritualium proventus, Venerabilis
Frater Barrius Iacobus Hickey, Archiepiscopus Perthensis, preces et vota cleri
populique sui excipiens, provido nimirum consilio ab hac flagitavit Sede
Apostolica ut memoratum templum pleno iure eveheretur ad Basilicae Minoris
gradum. Quapropter, cum eam rem Congregatio de Cultu Divino et Disciplina
Sacramentorum perpenderit, Nos, eiusdem Congregationis sententiam ratam
facientes ac spirituali christifidelium bono prospicientes, ex potestate Nostra
Apostolica per has Litteras perpetuumque in modum dilaudatum paroeciale templum
Sancto Patricio episcopo dicatum ad gradum Basilicae Minoris evehimus eique
iura et privilegia addimus, quae sacros ad canones eiusdem Basilicae ordinis
sunt propria. Eodem tamen praecipimus tempore ut accurate ea universa
adserventur quae Decretum «de titulo Basilicae Minoris» anno MCMLXXXIX die IX
mensis Novembris in lucem editum statuit. Has Litteras Nostras nunc et in
posterum religiose omnino exerceri volumus suosque etiam sortiri effectus,
quibuslibet minime contrariis rebus obsistentibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XX mensis Iulii,
anno MCMXCIV, Pontificatus Nostri sexto decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana