SANTUS NORBERTUS, EPISCOPUS, SANCTUS
MAURICIUS, MARTYR,
ET SANCTA GERTRUDIS DE HELFTA, VIRGO, PATRONI CAELESTES
DIOECESIS MAGDEBURGENSIS CONFIRMANTUR
Ad perpetuam rei memoriam.– Sanctum Norbertum, qui Magdeburgensis dicionis
veneratus episcopus exstitit, sanctum Mauricium martyrem, qui eiusdem dicionis
Patronus iam colebatur, atque sanctam Gertrudem de Helfta, virginem, clerus et
Christifideles dioecesis Magdeburgensis peculiari necnon assiduo cultu
prosequuntur.
Qua de causa Venerabilis Frater Leopoldus Nowak, Episcopus Magdeburgensis,
communia cleri et populi fidelis vota excipiens, electionem sancti Norberti
episcopi in Patronum principalem et sancti Mauricii martyris una cum sancta
Gertrude de Helfta virgine in Patronos secundarios apud Deum dioecesis
Magdeburgensis rite approbavit. Idem vero enixe petivit ut huiusmodi electio ab
hac Apostolica Sede confirmaretur.
Nos vero piis eiusdem Venerabilis Fratris precibus libentissimo animo
obsecundantes, comprobatis us, quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina
Sacramentorum, factis a Nobis facultatibus, hac in re egit, Apostolica Nostra
potestate, harum Litterarum vi perpetuumque in modum sanctum Norbertum
episcopum in Patronum principalem et sanctum Mauricium martyrem una cum sancta
Gertrude de Helfta virgine in Patronos secundarios apud Deum dioecesis
Magdeburgensis confirmamus, omnibus factis iuribus ac liturgicis concessionibus,
quae in Normis de Patronis constituendis indicantur [AAS, LXV (1973) 276-279].
Ceterum volumus ut hae Litterae Nostrae religiose serventur suosque plenos
effectus sive nunc sive in posterum consequantur. Contrariis quibuslibet rebus
minime obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XII mensis Iulii,
anno MCMXCIV, Pontificatus Nostri sexto decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana