IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
NOTAE SUNT
SANCTA FAMILIA IESU, MARIAE ET IOSEPH,
PATRONA APUD DEUM DIOECESIS CAMPI LIMPIDI CONFIRMANTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Notae sunt pietas ac veneratio quibus Sancta
Familia Iesu, Mariae et Ioseph colitur a fidelibus dioecesis Campi Limpidi. Quam
ob rem Venerabilis Frater Aemilius Pignoli, Episcopus Campi Limpidi, communia
cleri populique vota excipiens, electionem Sanctae Familiae Iesu, Mariae et
Ioseph in Patronam apud Deum dioecesis suae peregit rite, itemque petivit ut
huiusmodi electio ab hac Apostolica Sede confirmaretur. Nos vero enixis eius
Venerabilis Fratris precibus libentissimo animo obsecundantes, comprobatis iis,
quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, factis a Nobis
facultatibus, hac in re egit, Apostolica Nostra potestate, harum Litterarum
virtute perpetuumque in modum Sanctam Familiam Iesu, Mariae et Ioseph Patronam
apud Deum dioecesis Campi Limpidi confirmamus, omnibus factis iuribus ac
liturgicis concessionibus, quae in Normis de Patronis constituendis nec non in
Instructione «de Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum
Propriis recognoscendis», n. 30, indicantur. Contrariis quibuslibet rebus non
obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIII mensis
Septembris, anno MCMXCIV, Pontificatus Nostri sexto decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana