BEATAE MARIAE VIRGINIS «DE GUADALUPE»
IMAGO,
QUAE PAROECIALI IN TEMPLO URBIS «PUERTO DE MANZANILLO»
ASSERVATUR, NOMINE
ET AUCTORITATE SUMMI PONTIFICIS CORONATUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Progredientibus quidem temporibus omnium ordinum
fideles ad Virginem Mariam fidenti animo decurrerunt, pro comperto habentes
superna se beneficia indulgenter accepturos. Nos vero hanc pietatem cupimus
augeri et proferri, ideoque occurrendum censuimus postulatis Venerabilis
Fratris Gilberti Valbuena Sánchez, Episcopi Colimensis, qui poposcit, ut Clara
imago Beatae Mariae Virginis «de Guadalupe», in paroeciali templo eiusdem
tituli in urbe Manzanillo servata, nomine auctoritateque Nostra pretioso
diademate coronaretur. Itaque, probatis iis quae Congregatio de Cultu Divino et
Disciplina Sacramentorum statuit, potestatis Nostrae usi plenitudine, concedimus
ut Beatae Mariae Virginis imago quam supra memoravimus pretioso diademate nomine
Nostraque potestate redimiri possit, ob oculos videlicet sacrae liturgiae
habitis praescriptis.
Ceterum omnes noverunt apud Mexicanas gentes sub hoc vocabulo ardenti sane
animo coli Virginem Mariam. Quapropter ultro cohortamur, ut huius loci fideles,
patrum sectantes exempla, Virginis imagine eximiis honoribus elata, ad maiorem
in caelestem Matrem pietatem concitentur.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XV, mensis
Septembris anno MCMXCIV, Pontificatus Nostri sexto decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana