SANCTAE ELISABETHA THURINGA, PATRONA
PRINCIPALIS, ATQUE
SANCTUS BONIFATIUS, EPISCOPUS ET MARTYR, ET SANCTUS
CHILIANUS
PATRONI SECUNDARII APUD DEUM DIOECESIS ERFORDIENSIS
CONFIRMANTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Fideles ecclesialis communitatis Erfordiensis,
a Nobis nuper constitutae, sanctam Elisabetham Thuringam, atque sanctum
Bonifatium, episcopum et martyrem, et sanctum Chilianum clara veneratione
prosequuntur, atque its impetrantibus caelestium gratiarum copiam sibi
exposcunt. Quam ob rem Venerabilis Frater Ioachimus Wanke, Episcopus
Erfordiensis, communia cleri populique vota excipiens, electionem sanctae
Elisabethae Thuringae in Patronam principalem, atque sanctum Bonifatium,
episcopum et martyrem, et sanctum Chilianum in Patronos secundarios apud Deum
dioecesis suae peregit rite, itemque petivit ut huiusmodi electio ab hac
Apostolica Sede confirmaretur. Nos vero enixis Venerabilis Fratris precibus
libentissimo animo obsecundantes, comprobatis iis quae Congregatio de Cultu
Divino et Disciplina Sacramentorum factis a Nobis facultatibus hac in re egit,
Apostolica Nostra potestate, harum Litterarum virtute perpetuumque in modum
Sanctam Elisabetham Thuringam, Patronam principalem, atque Sanctum Bonifatium et
Sanctum Chilianum, Patronos secundarios apud Deum dioecesis Erfordiensis
confirmamus, omnibus factis iuribus ac liturgicis concessionibus, quae in Normis
de Patronis constituendis nec non in Instructione «de Calendariis
particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis», n. 30,
indicantur. Contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXI mensis
Septembris, anno MCMXCIV, Pontificatus Nostri sexto decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana