SANCTAE HEDVIGIS SILESIANA GORLICENSIS
DIOECESIS APUD DEUM CAELESTIS PATRONA
CONFIRMATUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Semper studuit catholica Ecclesia et caelites
honorare consuevit, qui tum sanctitatis exempla praebent, tum hominibus ipsis,
in vitae angustiis versantibus, beneficia opemque ferunt. Sancta Hedvigis in
Beatorum ordine magnum obtinet locum, quippe quae, complures liberos enixa,
domesticas virtutes valde coluerit. Ideo nostra aetate clara cunctis familiis
exhibet vitae christianae testimonia. Quapropter libenter postulatis obsecundare
properamus Venerabilis Fratris Bernardi Huhn, Administratoris Apostolici
Gorlicensis, qui communia optata excipiens, a Nobis postulavit ut Sancta
Hedvigis Silesiana ipsius Sedis auctoritate Nostra caelestis Patrona
confirmaretur, ad normam Instructionis «de Calendariis particularibus atque
Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis», n. 30. Nos vero ad iuris
praescripta omnia acta esse pro comperto habentes scientesque hanc rem fidei et
pietati incrementum afferre, admotis precibus ex animo concedimus. Itaque iis
probatis quae statuit Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum,
factis a Nobis olim facultatibus, placet Sanctam Hedvigem Silesianam dioecesis
Gorlicensis esse haberique caelestem Patronam, omnibus concessis iuribus et
privilegiis, quae rubricae convenienter tribuunt, contrariis quibusvis non
officientibus rebus.
Ceterum exoptamus ut fideles, ob oculos huius Sanctae habentes virtutes,
ipsius invocent patrocinium et imitentur sanctimoniam, quo uberior sit vitae
christianae fructus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXI mensis
Septembris, anno MCMXCIV, Pontificatus Nostri sexto decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana