The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

HUMILIUM ES

VENERABILI DEI SERVAE PETRAE A S. IOSEPH PÉREZ FLORIDO
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Humilium es Deus et minorum adiutorium, infirmorum susceptor, abiectorum protector, desperatorum salvator» (Is 49, 11). «Pauperum suorum miseretur» (Is 49, 13) Dominus, ipseque non vult auxilio destitui et solacio eos qui in necessitate aegritudineque versantur; nam illud mandavit: «Diliges proximum tuum sicut te ipsum» (Lv 19, 18). Iesus deinde docuit: «Amen dico vobis: Quandiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis» (Mt 25, 40).

Verbis his Redemptorisque exemplo illuminata, qui «infirmitates nostras accepit et aegrotationes portavit» (Mt 8, 17), Venerabilis Dei Serva Petra a S. Ioseph Domino vitam consecravit itemque membris eiusdem patientibus inservivit, pauperibus potissimum, senibus, aegrotis et pupillis, cum pariter virginitatis spiritalisque maternitatis charismata consummaret. Mulier haec magni sane liberalisque cordis in pago, quern Valle de Abdalajís, Malacitanae dioecesis, appellant, orta est, die VII mensis Decembris anno MDCCCXLV, parentibus Ioseph Pérez Reina et Maria Florido González, qui apud baptismatis fontem Annam et Iosepham eam nuncupaverunt. Tres annos nata, matre est orbata eamque proba aluit avia paterna. A pueritia virtute, in pauperes miseratione et desiderio Deo se penitus consecrandi pellecta est, ita ut nihil aliud cogitaret nisi ut soror fieret. Exinde eius studium aliquantulum deferbuit atque mundi illecebris diducta est. At Dominus, qui res infectas non relinquit, ad se fortiter eam allexit eidemque iter sequendum demonstravit. Inde tota fuit Deo pauperibusque intenta. Eius exemplum mox sunt secutae aliae adulescentes, quae eiusdem caritatis proposita colebant, et ipsa praeter humana cogitata conditrix facta est et novae religiosae familiae lapis angularis, quae die XXV mensis Decembris anno MDCCCLXXX ab Episcopo Malacitano comprobata est, qui nomen indidit Congregationis Matrum Derelictorum. Paulo post, Dei Serva vota religiosa una cum sociis nuncupavit atque nomen sumpsit Petram a S. Ioseph. Firmiter, prudenter et studiose communitatem suam est moderata; vocationes et sororum institutionem promovit, quas monebat «ut essent derelictis quemadmodum sunt matres filiis». Quamquam summa rerum inopia et innumerabilibus difficultatibus vexata complures domus in Hispania condidit et Barcinone S. Ioseph in Monte sanctuarium aedificavit. Quandoquidem sibi persuaserat Dei opera nasci atque in discriminibus rebusque angustis prosperare, numquam Providentiae et S. Ioseph auxilio diffisa est, qui semper fuit eius secretorum arbiter et fulcimentum, quemque permulta pietate coluit, ita ut autumaret: «Ad S. Ioseph tempus pervenimus atque pro comperto habeo nos nihil aliud Virgini praestare posse quam operari ut S. Ioseph cultus proferatur». Ipsius vitae apostolatusque summa regula fuit Dei voluntas, cui prompte, perseveranter et laetanter in spiritu se accommodavit.

«Domine precabatur – me utere ad tuam voluntatem, omnino libere, ut qui verus sis dominus meus unicus. Effice ut quidquid faciam acceptum tuos ante purissimos oculos sit. Nolo alia ratione vivere». Fidem, caritatem et spem quotidie coluit cum Deo sociata, usque precando, atque simul in Eucharistiam Virginemque Mariam pietatem necnon humilitatem, sacrificii crucisque amorem aluit atque a terrenis bonis se abstrahens, perfecte divina mandata servavit. Ad extremos usque suos dies impigre, omnibus viribus, pro Dei gloria eiusque regno, pro animarum salute et spiritali derelictorum solacio operata est, quorum curiosa et amabilis fuit mater. Quoquoversus Christi lucem, caritatis ignem, eximiarum virtutum fragrantiam effudit. Meritis onusta et sanctitatis fama circumdata, Barcinone in sanctuario S. Ioseph in Monte, die XVI mensis Augusti anno MCMVI, in aeternitatem est ingressa, postquam sorores his verbis est cohortata: «Filiolae, regulas approbatas habetis, eas servate easdemque servandas curate».

Beatificationis canonizationisque Dei Servae Causa ab eius Instituto est promota, quod anno MCMXXXIV nuncupatum est Congregatio Matrum Derelictorum et S. Ioseph in Monte. Canonici processus apud curiam Barcinonensem anno MCMXXXII coepti sunt celebrari. Decessor Noster Paulus VI, die XIV mensis Iunii anno MCMLXXI, declaravit Matrem Petram a S. Ioseph heroum in modum virtutes theologales, cardinales iisdemque coniunctas exercuisse. Deinde apud curiam Giennensem iuridica inquisitio de quadam mira, quae dicebatur, sanatione peracta est, quae anno MCMLI evenit, Venerabilis Dei Servae intercessioni adscripta. Eventu suetis vestigationibus Congregationis de Causis Sanctorum feliciter excusso, die VI mensis Iulii anno MCMXCIII, super miro decretum prodiit. Statuimus ideo, ut beatificationis ritus die XVI mensis Octobris anno MCMXCIV Romae ageretur, Synodo Episcoporum «de vita consecrata deque eiusdem munere in Ecclesia et in mundo» in Civitate Vaticana disserente.

Hodie idcirco in foro ad Vaticanam Basilicam Sancti Petri spectante, inter Missarum sollemnia formulam hanc protulimus:

«Nos, vota Fratrum Nostrorum Ioannis Balland, Archiepiscopi Remensis, Caroli Oviedo Cavada, Archiepiscopi Sancti Iacobi in Chilia, Eliae Yanes Alvarez, Archiepiscopi Caesaraugustani, Richardi Mariae Caries Gordó, Archiepiscopi Barcinonensis et Camilli Cardinalis Ruini, Vicarii Nostri pro Romana dioecesi, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque Christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Nicolaus Roland, Albertus Hurtado Cruchaga, Maria Rafols, Petra a Sancto Ioseph Pérez Florido et Iosephina Vannini Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum: Nicolai Roland die vicesima septima mensis Aprilis; Alberti Hurtado Cruchaga die decima octava mensis Augusti; Mariae Rafols die quinta mensis Novembris; Petrae a Sancto Ioseph Pérez Florido die decima sexta mensis Octobris et Iosephinae Vannini die decima sexta mensis Octobris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».

Quae autem his Litteris decrevimus nunc et posthac rata et firma volumus esse, contrariis rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVI mensis Octobris, anno MCMXCIV, Pontificatus Nostri septimo decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana

 

top