VENERABILI SERVAE DEI MARIAE RAFOLS
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – «In hoc cognovimus caritatem, quoniam ille pro
nobis animam suam posuit; et nos debemus pro fratribus animas ponere» (1 Io 3,
16). Mirum sane in modum his sancti Ioannis Apostoli verbis respondet se
devovendi studium Venerabilis Servae Dei Mariae Rafols, utpote quae, Iesu
Christi imaginem praesentem in fratribus respiciens, diligenter eis ex animo
servierit, seque cotidie, per annos fere quinquaginta, aegrotis curandis
impenderit intra saepta Caesaraugustani nosocomii «Dominae nostrae a Gratia»
atque diu noctuque se exhibuerit paratam ut indigentes quoslibet iuvaret in
magnis illis aedibus stipatos.
Nata est prope Barcinonem, in pago vulgari sermone dicto Villafranca del
Panades, die V mensis Novembris anno MDCCLXXXI, ex parentibus piis ac tenuis
condicionis socialis, quibuscum infantiae ac iuventutis suae annos transegit.
Deinde vero, Barcinonem profecta una cum aliis iuvenibus, operibus caritatis et
misericordiae exercendis in nosocomio Sanctae Crucis sese dicavit, sub ductu
presbyteri Ioannis Bonal. Duodecim autem ex iis mulieribus, confraternitatis
forma sibi data et praeeuntibus presbytero Ioanne Bonal ac Maria Rafols – qui
sane conditores exstant Instituti deinceps erecti in congregationem religiosam
Sororum a Caritate Sanctae Annae –, ut in nosocomio «Beatissimae Dominae
nostrae a Gratia» aegrotantium curam agerent Caesaraugustam pervenerunt die
XXVIII mensis Decembris, anno MDCCCIV, eademque die, postquam in percelebri
basilica Dominae nostrae a Columna Virgini Deiparae sese crediderunt, nosocomium
ingressae sunt. Ad cuius rei recordationem atque in signum grati animi sui in
rubro mantello quo Beatissimae Mariae Virginis a Columna imago quibusdam diebus
ornatur, Congregatio Sororum a Caritate Sanctae Annae hanc inscriptionem auro
plumatam posuit: «Apud Te natae sumus, crevimus et manemus».
Deditio Mariae Rafols eiusque sociarum fructus edidit in dies uberiores, qui
sollicita caritate inter se et cum aegrotantibus praesertim collucebant.
Cotidianus earum labor, ab hora quarta summo mane, caelestium rerum meditatione
incipiebat, cui Sorores per integram horam vacabant. Permixtis dein aliis
pietatis exercitiis necnon temporis intervallis fraternae vitae communi
destinatis, dies earum aegrotantibus effusa caritate sublevandis impendebatur
integra officiis interdum dicata quae humanus animus recusat, in vigiliis et
summa omnium rerum inopia. Casus insuper non defuerunt extraordinarii, quos
inter memorandus sane mirus Sororum sese gerendi modus cum bis Caesaraugustana
urbs ab exercitu Franco-Gallico obsessa est annis MDCCCVIII et MDCCCIX. Eo enim
tempore, nosocomio incendio consumpto, Sorores, omni suarum personarum cura
praetermissa, aegrotantibus colligendis atque in aliam domum transferendis se
dederunt, eo usque pervenientes, ut, ad eos alendos, ostiatim mendicarent et
proprio cibo privarentur. His in rerum adiunctis, quamquam urbs ignivomis telis
incessanter concutebatur, Mater Rafols sese in Franco-Gallica castra conferre
non dubitavit, ut impetraret e duce exercitus licentiam colligendi cibos
residuos, quibus aegrotantes ali possent.
Mortua est Caesaraugustae, in nosocomio Dominae nostrae a Gratia, die XXX
mensis Augusti, anno MDCCCLIII. Quia vero caritas numquam excidit (cfr 1 Cor 13,
8), sanctitatis fama Mariae Rafols magic magisque crevit, eiusque sui
abnegations fecunditas viguit maxime per Congregationem Sororum a Caritate
Sanctae Annae, quae in fidelitate erga charisma a Fundatrice transmissum viam
invenit stratam ac tutam ad Deum diligendum in Ecclesiae Sanctae cunctorumque
hominum servitio. Nostris autem diebus eius vita exemplum stat verae caritatis,
quae Iesum Christum in fratribus respicit, eorumque necessitatibus, cum
spiritalibus tum materialibus, mederi satagit. Opportune igitur haec
beatificatio inseritur inter sessiones IX congregationis ordinariae Synodi
Episcoporum, in qua quaestio «De vita consecrata deque eius munere in Ecclesia
et in mundo» perpenditur.
Canonizationis Causa instituta est apud Curiam Caesaraugustanam, in qua
Processus Ordinarius Informativus instructus est annis MCMXXVIMCMXXVII.
Processus vero Apostolicus, anno MCMXXXII inceptus apud eandem Curiam
Archidioecesanam, ad conclusionem pervenit anno MCMXXXIV. Omnibus deinde de
iure servandis peractis, die VI mensis Iulii, anno MCMXCI, coram Nobis Decretum
promulgatum est, quo agnovimus Matrem Mariam Rafols heroum in modum virtutes
theologales, cardinales iisque adnexas exercuisse. In actis eiusdem Processus
Caesaraugustani probationes adductae sunt de asserta mira sanatione,
deprecationi Venerabilis Servae Dei tributa. Quae rite examinata sunt, atque
die vi mensis Iulii, anno MCMXCIII, Decretum super miro coram Nobis promulgatum
est. Statuimus igitur ut Beatificationis ritus die XVI mensis Octobris, anno
MCMXCIV, celebraretur.
Hodie igitur, in foro ante Vaticanam Basilicam spectante, inter Missarum
sollemnia, hanc pronuntiavimus formulam:
Nos, vota Fratrum Nostrorum Ioannis Balland, Archiepiscopi Remensis, Caroli
Oviedo Cavada, Archiepiscopi Sancti Iacobi in Chile, Eliae Yanes Alvarez,
Archiepiscopi Caesaraugustani, Richardi Mariae Caries Gordó, Archiepiscopi
Barcinonensis et Camilli Cardinalis Ruini, Vicarii Nostri pro Romana dioecesi,
necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium
explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra
Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Nicolaus Roland, Albertus
Hurtado Cruchaga, Maria Rafols, Petra a Sancto Ioseph Pérez Florido et Iosephina
Vannini Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum: Nicolai Roland
die vicesima septima Aprilis; Alberti Hurtado Cruchaga die decima octava
Augusti; Mariae Rafols die quinta Novembris; Petrae a sancto Ioseph Pérez
Florido die decima sexta Augusti et Iosephinae Vannini die decima sexta Octobris
in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Beata haec, quae complura pro hominum salute patravit claraque dedit virtutum
exempla, non modo colenda est fidelibus, verum etiam imitanda, quandoquidem
nostra aetate homines multis negotiis distrahuntur multisque illecebris
alliciuntur ideoque nonnumquam rectam semitam amittere videntur.
Quod autem decrevimus, volumus et nunc et posterum tempus vim habere,
contrariis rebus minime quibuslibet officientibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVI mensis
Octobris, anno MCMXCIV, Pontificatus Nostri septimo decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana