VENERABILI SERVAE DEI IOSEPHINAE VANNINI
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – «Unusquisque petat a
Domino gratiam materni affectus erga proximum, ut ei famulari possimus omni
caritate, sive animae sive corpori, quia desideramus, gratia Dei favente,
ministrare omnibus aegrotis eodem affectu quo amans mater solet unico filio
aegrotanti assidere» (S. Camillus de Lellis).
Iosephina Vannini, virgo Deo consecrate, verba patris Camilli in cor suum
contulit atque facta est mater patientium, quibus se totam omnino dedit; eos
dilexit, ministravit eis, eos est solata curavitque eodem amantis matris
affectu, perspiciens in eis ipsum Iesum qui dixit: «Eram infirmus, et visitastis
me» (Mt 25, 36).
Ipsa nata est Romae die VII mensis Iulii anno MDCCCLIX ex Angelo Vannini et
Annuntiata Papi, atque insequenti die baptismate abluta est in ecclesia S.
Andreae Apostoli de Hortis. Utroque parente orbata septem annos nata, Hospitium
Torloniae, Filiarum Caritatis a S. Vincentio de Paoli, Romae, ingressa est,
ibique mansit usque ad annum MDCCCLXXXIII. Die III mensis Martii eo ipso anno
Senae postulans facta est inter ipsas Caritatis Filias: attamen infirmae
valetudinis causa egredi debuit. Vitam umbratilem duxit, praestolans vitae
consecratae condicionem. Mense Decembri anno MDCCCXCI, dum exercitiis
spiritualibus vacaret, novit Servum Dei Aloisium Tezza, sodalem Ordinis
Clericorum Regularium Ministrantium Infirmis, eique animum suum patefecit.
Servus Dei, utpote qui a multis iam annis constituere studeret coetum mulierum
deditarum curae infirmorum secundum mentem S. Camilli de Lellis, adulescenti
suasit ut ipsa fieret fautrix novae religiosae compaginis mulierum. Hoc modo
ortus est primus nucleus Congregationis Filiarum S. Camilli, religiosarum
scilicet ministerio infirmorum deditarum, caritatem evangelicam profitentium
secundum magisterium et exemplum S. Camilli; quartum nuncupant votum, assidendi
aegrotis etiam periculo propriae vitae.
Hinc incepit Venerabilis Servae Dei altera vitae pars. Die VIII mensis
Decembris anno MDCCCXCV emisit professionem perpetuam et facta est Antistita
Generalis. Infirma corporis valetudine fruens, fortis tamen fide et zelo
apostolico, mirabilia patravit hac in nova ministerii religiosi via, noctes
atque dies aegrotis indigentibus et solitariis administrans, prout commentarii
diurni significaverunt. Filiae S. Camilli factae sunt boni angeli, qui
praesertim temporibus difficilioribus contulerunt ad Ecclesiae Romanae
restaurationem in societate magna ex parte iam in saecularem condicionem
redacta.
Sicut frequenter evenit in operibus Dei, non defuerunt difficultates et
impedimenta; passa est Serva Dei ob absentiam Patris Tezza, missi a
Superioribus suis in Peruviam. At Mater Iosephina, dolore roborata inde a
primis vitae suae annis atque firmiter haerens in Dei voluntate, perrexit in
moderamine communitatis suae indefracto animo, supernaturali prudentia,
materna sollicitudine et mirabili humilitate. Magistra vitae spiritualis atque
peritia quadam institutoria praedita in exsequendo suo charismate (i.e.
curandis infirmis), docuit Filias altissimum bonum, ostentans eis unicum
exemplar Iesum, qui bene omnia fecit (Mc 7, 37); quapropter postulavit ab eis
plenam fidelitatem erga propriam consecrationem plenamque deditionem famulatui
erga dolentia membra Domini. Fisa auxilio divino, XIX annis valuit constituere
Institutum suum in Italia, in Gallia, Belgio et America Meridionali. Hodie
Filiae S. Camilli operantur in quattuor continentibus: Europa, Asia, Africa et
America.
Meritis dives sanctitatisque fama insignis, vitam aeternam ingressa est die
XXIII mensis Februarii, anno MCMXI.
Causa Canonizationis instituta est apud Curiam Vicariatus Romae. Servatis de
iure servandis, Nobis praesentibus, die VII mensis Martii, anno MCMXCII,
promulgatum est Decretum, quo Venerabilem Servam Dei heroum in modum virtutes
theologales cardinales iisque adnexas exercitavisse ediximus. Antea apud Curiam
Archidioecesanam Bonaerensem celebratus est Processus Canonicus de mira
sanatione, Venerabilis Servae Dei deprecationi attributa. Cum autem consuetae
inquisitiones felicem habuissent exitum, die XXIII mensis Decembris anno MCMXCIII
coram Nobis promulgatum est Decretum super miro. Deinde statuimus ut
Beatiflcatlonis sollemnis Titus die XVI mensis Octobris, anno MCMXCIV, in Urbe
fieret, cum in Civitate Vaticana ageretur Synodus Episcoporum «de vita
consecrata deque eius munere in Ecclesia et in mundo».
Hodie igitur in foro ad Vaticanam Basilicam Sancti Petri spectante, inter
Missarum sollemnia formulam hanc protulimus:
«Nos, vota Fratrum Nostrorum Ioannis Balland, Archiepiscopi Remensis,
Caroli Oviedo Cavada, Archiepiscopi Sancti Iacobi in Chilia, Eliae Vanes
Alvarez, Archiepiscopi Caesaraugustani, Richardi Mariae Caries Gordó,
Archiepiscopi Barcinonensis et Camilli Cardinalis Ruini, Vicarii Nostri pro
Romana dioecesi, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque
Christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto,
auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei
Nicolaus Roland, Albertus Hurtado Cruchaga, Maria Rafols, Petra a Sancto Ioseph
Pérez Florido et Iosephina Vannini Beatorum nomine in posterum appellentur
eorumque festum: Nicolai Roland die vicesima septima mensis Aprilis; Alberti
Hurtado Cruchaga die decima octava mensis Augusti; Mariae Rafols die quinta
mensis Novembris; Petrae a Sancto Ioseph Pérez Florido die decima sexta mensis
Octobris et Iosephinae Vannini die decima sexta mensis Octobris in locis et
modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et
Spiritus Sancti».
Sueta etiam oratione habita de vita, virtutibus ac ministerio Beatorum, quos
modo publice diximus, eos venerati sumus summaque Ipsi cum religione primi
invocavimus, adhortantes deinde omnes Christifideles ad similem erga Beatos
pietatem.
Quae autem his Litteris decrevimus nunc et posthac rata et firma volumus
esse, contrariis rebus minime obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVI mensis
Octobris, anno MCMXCIV, Pontificatus Nostri septimo decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana