VENERABILI DEI SERVO NICOLAO ROLAND
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – «Venite post me, et faciam vos fieri piscatores
hominum» (Mt 4, 19).
Divino vocanti Pastori animose respondit iuvenis Nicolaus Roland, qui mundi
illecebras reliquit atque se pariter Christo per Ordinis sacramentum conformans,
totus Deo, Evangelio animabusque inservire contendit, flagrans impigrumque item
demonstrans missionale studium.
Hic sacerdos, qui paucis annis egregia et sancta patravit, Remis ortus est,
die VIII mensis Decembris anno MDCXLII, ex divitum mercatorum familia, quae eum
a pueritia ut Domini viam decurreret instituit. Pro mercatura exercenda,
quemadmodum voluerant parentes, talenta negotiari sua multa carius cupiit.
Spiritus namque voce illuminatus illud intellexit:
«Vanitas igitur est divitias perituras quaerere et in illis sperare» (De
Imitatione Christi, 1, 1, 13). Paupertatem ideo et Domini humilitatem complexus
est atque Lutetiam Parisiorum petiit, ut ad sacerdotium recipiendum se
congruenter compararet. Quandoquidem divinae gratiae erat fidelis, officii
conscius, quoniamque necessitudines cum magnis illius temporis apostolis
coluit, solidam theologicam spiritalemque disciplinam acquirere potuit, quam
usque annorum decursu confirmavit et ditavit. Diaconus cum esset ipse canonicus
theologus est renuntiatus Remensis cathedralis et post presbyteralem
ordinationem penitus pastorali ministerio se dedidit, quoquoversus Christi
lumen effundens locansque suam operam in Francogallica Ecclesia renovanda, quae
fecunditatis ubertatisque momentum tunc temporis felicissime experiebatur. Dei
verbi christianaeque doctrinae perspicuus fuit praeco, animosus et efficax sive
in urbe sua, sive in rusticis locis, quo multis variisque vexatus
difficultatibus se conferebat, laetus, dum operabatur et aliquid pro populi
evangelizatione proque Christi regni aedificatione patiebatur. Assidue
reconciliationis sacramentum impertivit, aestimatus simul sacerdotum, simul
religiosorum laicorumque magister spiritus. Multam in S. Ioannem Baptistam de
la Salle habuit auctoritatem, conditorem Instituti Fratrum Scholarum
Christianarum. Clericos sacerdotesque excolere ipse praetulit: quocirca
singulis hebdomadibus praelectiones parabat atque domum suam ecclesiasticis
alumnis recludit, qui communiter viverent, ut eorum spiritalis pastoralisque
conscientia curaretur, precationis spiritu necnon de Christi grege sollicitudine
in eis concitatis. Dulcedine liberalitateque proximum Deo ferre cupiens,
locupletis fuit in omnes bonitatis, in aegrotos potissimum, in pauperes et
pupillos, qui multimodis eius dilectionem re sunt experti. Pupillorum
incompositum hospitium reconcinnavit idque in veram domum immutavit atque pro
indigentibus puellis scholas instituit, quae tum ab omni cultu et humanitate
excludebantur; Congregationem Sororum a Sancto Puero Iesu condidit, quae
christianum humanumque progressum curarent, quasque magis exemplo quam operibus
docuit, ut in parvulis viderent Iesum. Perducebatur praeterea et in sua
multiplici industriaque pastorali actione sustentabatur arta cum Deo
coniunctione, cui se conformare nisus est, cum viveret quod celebraret et quod
doceret cum faceret. Incarnationis, Passionis, Eucharistiae mysterii
contemplatio necnon vocationis fidus amor, in Redemptoris Matrem pietas,
precatio, sacrificii studium et animarum salutis sollicitudo, eius sacerdotium
collustrarunt brevique consummarunt. Meritis onustus, repente fere de hoc mundo
demigravit aeternitatem petiturus, die XXVII mensis Aprilis anno MDCLXXVIII,
Remis.
Sanctitatis fama, quam vivus et post mortem est adeptus, deinceps
continuavit, ob quam causam anno MCMXLI beatificationis canonizationisque
Causa incohata est. Die XXI mensis Decembris anno MCMXCII Nobis coram decretum
de Dei Servi virtutibus heroum in modum exercitis prodiit. Paulo ante apud
Curiam Remensem canonica inquisitio de quadam sanatione, quae mira dicebatur,
quaeque eiusdem intercessioni adscribebatur, peracta est. Eventu feliciter
pervestigato apud Congregationem de Causis Sanctorum, die XXIII anno MCMXCIII
decretum super miro evulgatum est. Quapropter statuimus ut beatificationis ritus
Romae ageretur die XVI mensis Octobris anno MCMXCIV, Synodo Episcoporum «de
vita consecrata deque eius munere in Ecclesia et in mundo» occurrente.
Hodie idcirco in foro ad Vaticanam Basilican Sancti Petri spectante, inter
Missarum sollemnia formulam hanc protulimus:
Nos, vota Fratrum Nostrorum Ioannis Balland, Archiepiscopi Remensis, Caroli
Oviedo Cavada, Archiepiscopi Sancti Iacobi in Chilia, Eliae Yanes Alvarez,
Archiepiscopi Caesaraugustani, Richardi Mariae Caries Gordó, Archiepiscopi
Barcinonensis et Camilli Cardinalis Ruini, Vicarii Nostri pro Romana dioecesi,
necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque Christifidelium
explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra
Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Nicolaus Roland,
Albertus Hurtado Cruchaga, Maria Rafols, Petra a Sancto Ioseph Perez Florido et
Iosephina Vannini Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum:
Nicolai Roland die vicesima septima mensis Aprilis; Alberti Hurtado Cruchaga
die decima octava mensis Augusti; Mariae Rafols die quinta mensis Novembris;
Petrae a Sancto Ioseph Perez Florido die decima sexta mensis Octobris et
Iosephinae Vannini die decima sexta mensis Octobris in locis et modis iure
statutis quotannis celebrari possit.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Quae autem his Litteris decrevimus nunc et posthac rata et firma volumus
esse, contrariis rebus minime obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVI mensis Octobris,
anno MCMXCIV, Pontificatus Nostri septimo decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana