The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

BEATAM MARIAM

BEATA MARIA A IESU BONO PASTORE PATRONA CAELESTIS MISSIONIS
 CATHOLICAE POLONORUM IN ANGLIA ET CAMBRIA CONFIRMATUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Beatam Mariam a Iesu Bono Pastore, Congregationis Sororum Sacrae Familiae Nazarethanae conditricem, Christifideles Poloni in Anglia et Cambria vitam degentes peculiari cultu prosequuntur.

Hac de causa Venerabilis Frater Noster Iosephus S.R.E. Card. Glemp, Archiepiscopus Varsaviensis, communia cleri et populi fidelis vota excipiens, electionem Beatae Mariae a Iesu Bono Pastore (in saeculo Franciscae Siedliska) in Patronam apud Deum Missionis Catholicae Polonorum in Anglia et Cambria rite approbavit. Idem petivit deinde enixe ut huiusmodi electio ab hac Apostolica Sede confirmaretur.

Nos ergo piis eiusdem Venerabilis Fratris Nostri precibus libentissimo animo obsecundantes, comprobatis iis, quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, factis a Nobis facultatibus, hac in re egit, Apostolica Nostra potestate harum Litterarum vi perpetuumque in modum beatam Mariam a Iesu Bono Pastore (Franciscam Siedliska) in Patronam apud Deum Missionis Catholicae Polonorum in Anglia et Cambria confirmamus, omnibus factis iuribus ac liturgicis concessionibus, ad normam «Instructionis de Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis», 30. Ceterum volumus ut hae Litterae Nostrae religiose serventur suosque plenos effectus sive nunc sive in posterum consequantur. Contrariis quibusvis rebus nihil obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXI mensis Octobris, anno MCMXCIV, Pontificatus Nostri decimo septimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana

 

top