SANCTUS MARCUS, EVANGELISTA, PATRONUS
CAELESTIS
DIOECESIS SANCTI MARCI ARGENTANENSIS - SCALEENSIS CONFIRMATUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Sanctus Marcus evangelista primus traditur
Christianae doctrinae nuntius exstitisse in illa regione quam nunc dioecesis
Sancti Marci Argentanensis – Scaleensis amplectitur. Non est ergo mirandum
clerum et Christifideles eiusdem dicionis eum patrem suae fidei existimare
atque peculiari cultu prosequi.
Hac de causa Venerabilis Frater Augustus Lauro, Episcopus Sancti Marci
Argentanensis – Scaleensis, communia cleri et populi fidelis vota excipiens,
electionem sancti Marci evangelistae in Patronum apud Deum dioecesis Sancti
Marci Argentanensis – Scaleensis rite approbavit. Idem petivit deinde enixe ut
huiusmodi electio ab hac Apostolica Sede confirmaretur.
Nos vero piis eiusdem Venerabilis Fratris precibus libentissimo animo
obsecundantes, comprobatis iis, quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina
Sacramentorum, factis a Nobis facultatibus, hac in re egit, Apostolica Nostra
potestate, harum Litterarum vi perpetuumque in modum sanctum Marcum
evangelistam in Patronum apud Deum dioecesis Sancti Marci Argentanensis
Scaleensis confirmamus, omnibus factis iuribus ac liturgicis concessionibus,
quae in Normis de Patronis constituendis indicantur (AAS, vol. LXV [1973],
276-279). Ceterum volumus ut hae Litterae Nostrae religiose serventur suosque
plenos effectus sive nunc sive in posterum consequantur. Contrariis quibuslibet
rebus minime obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXII mensis
Octobris, anno MCMXCIV, Pontificatus Nostri decimo septimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana