BEATA MARIA VIRGO CLAROMONTANA PATRONA
RENUNTIATUR
PROVINCIAE ECCLESIASTICAE CZESTOCHOVIENSIS
Ad perpetuam rei memoriam. – Totius Polonicae terrae Christifideles Beatam
Mariam Virginem Czestochoviensem per annorum decursum Clara veneratione
prosequuntur, clerus autem ac populus Provinciae ecclesiasticae
Czestochoviensis in qua celeberrimum exstat sanctuarium, peculiari honore Eam
colunt, caelestium gratiarum copiam precantes sibi suisque.
Hac animarum utilitate permotus, Venerabilis Frater Stanislaus Nowak,
Archiepiscopus Czestochoviensis, communia vota cleri Christifideliumque
excipiens, petiit ut Beata Maria Virgo Czestochoviensis Patrona istius Ecclesiae
metropolitanae confirmaretur.
Quibus precibus libenti animo obsecundantes, Nos, e Congregationis de Cultu
Divino et Disciplina Sacramentorum sententia, Apostolica Nostra potestate, harum
Litterarum vi perpetuum in modum Beatam Mariam Virginem Czestochoviensem
Patronam apud Deum totius Provinciae Ecclesiasticae Czestochoviensis
renuntiamus, omnibus factis iuribus ac liturgicis concessionibus, quae in Normis
de Patronis constituendis nec non in Instructione «de Calendariis
particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis», n. 30,
indicantur. Contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXV mensis
Octobris, anno MCMXCIV, Pontificatus Nostri septimo decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana