VENERABILI DEI SERVAE MAGDALENAE
CATHARINAE MORANO
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
«Sanctificetur nomen tuum, adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua» (Mt 6,
9-10). Precationes hae, quae ad Dominicam orationem referuntur, quasque
Magdalena Catharina Morano a pueritia usque discit, eiusdem mox animam ad
altiora alliciunt. Talis habitus et haec consuetudo per totam ipsius vitam sunt
producta. Eius docendi instituendive praeterea studium usque continuatur, in
iuvenes et sorores religiosas versum.
Venerabilis Dei Serva Carrei orta est, quod est Taurinense oppidum, die XV
mensis Novembris anno MDCCCXLVII, Francisco et Catharina Pangella parentibus.
Postridie eius diei sacro baptismate respersa est. Familia, quae variis
calamitatibus vexata est, anno MDCCCLV patrem amisit, bello quidem saeviente,
cum octavum agebat annum Magdalena. Prompta sane ingenio, scholam ad tempus
relinquere est coacta, ut matrem iuvaret, textricis artem agentem.
Quamquam opus faciebat, catholicam tamen doctrinam diligenter excolebat
atque decem annos nata sacram Eucharistiam primo suscepit, ex quo tempore
ardentius sanctitatem bonaque opera concupivit. Studiis paulo post revocatis,
necessariis quoque eam sustinentibus, magistrae assecuta est diploma, cum antea
in instituendi pueros arte se exercuisset.
Magistra posthac Montis Alti Taurinensis renuntiata, XII per annos totam se
dedidit ad pueros christiana ratione erudiendos, extra quoque scholae fines.
Matre deinde in tuto collocata, religiosae vocationis revocavit propositum.
Quapropter anno MDCCCLXXVIII est recepta in Filiarum Mariae Auxiliatricis
Institutum ab ipsa Conditrice, scilicet a S. Maria Dominica Mazzarello. Prima
vota religiosa anno MDCCCLXXIX, perpetua anno MDCCCLXXX Magdalena nuncupavit.
Subsequenti anno in Siciliam missa est, ut in oppido, quod Trecastagni (Catanae)
appellant, pupillarum Institutum moderaretur. Alteram ideo vitae partem init,
quae septem et viginti annos extenditur et variis operibus dicatur.
Anno MCMVII antistita est nominata in Sicula provincia modo constituta, in
qua contendit et laboravit ut Dei regnum per adiumenta, scholam, eruditionem,
opificia, proferretur, utque iuvenum condicio, mulierum potissimum,
proveheretur. Catecheticam actionem cumprimis exercuit usque ad mortem, cum ab
Archiepiscopo Catanensi hoc recepisset, ut tota urbe temperaret christianam
eruditionem.
Multos per annos iteratis cruciatibus correpta, cancro quodam affecta, qui
secari non potuit, in vehementem febrim tandem incidit. Paucos post dies ad
vitae finem pervenit, quem accepit laeta Patris obsequens voluntati, die XXVI
mensis Martii anno MCMVIII.
Sanctitatis fama, quam viva sibi ipsa conciliaverat, cum esset perfecta
educatrix habita et optima antistita, mox percrebruit in ipsis exequiis
celebrandis. Annorum processu ipsa minime de memoria decidit. Ideo eius
religiosa Familia ab Archiepiscopo Catanensi postulavit ut canonizationis
causa incoharetur, anno MCMXXXV. His a iure statutis peractis rebus, die I
mensis Septembris anno MCMLXXXVIII, Nos ipsi declaravimus exercuisse Dei Servam
heroum in modum virtutes theologales et cardinales cum iisdem coniunctas.
Catanae anno MCMXCI de mira quadam sanatione celebratus est canonicus
processus, quae anno MCMXLV occurrit, quaeque eiusdem Dei Venerabilis Servae
intercessioni est adscripta.
Eventu sueto more excusso felici cum exitu, die XXVIII mensis Ianuarii anno
MCMXCIV Decretum super miro promulgari iussimus. Itaque, cum iter apostolicum
Catanam faceremus, beatifications ritum die V mensis Novembris subsequentis,
iri celebratum, statuimus.
Hanc igitur hodie inter sacra diximus formulam, Italicum sermonem adhibentes:
«Noi accogliendo il desiderio del nostro fratello Luigi Bommarito,
Arcivescovo di Catania, di molti Fratelli nell'episcopato, dell'Istituto di
Maria Ausiliatrice e di tutta la famiglia salesiana e di molti fedeli, e dopo
aver avuto il parere della Congregazione delle Cause dei Santi, concediamo, con
la nostra Autorità Apostolica, che la Venerabile Serva di Dio Suor Maddalena
Caterina Morano d'ora in poi sia chiamata beata, e che si possa celebrare la sua
festa, nei luoghi e secondo le regole stabilite dal diritto, ogni anno, il 15
novembre. Nel nome del Padre, e del Figlio, e dello Spirito Santo.
Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere,
contrariis rebus minime quibusvis obsistentibus».
Datum Catanae, sub anulo Piscatoris, die V mensis Novembris, anno MCMXCIV,
Pontificatus Nostri septimo decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana