The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

IESUS QUIDEM

VENERABILI SERVAE DEI EUGENIAE JOUBERT
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Iesus quidem asseruit: «Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia... quae dixi vobis» (Io 14, 26).

Venerabilis Serva Dei Eugenia Joubert per totam vitam religiosam haec insculpsit in animo verba, quae praesertim in christiana doctrina fidelibus tradenda ad effectum adduxit. Revera, ut scripsimus in Adhortatione Apostolica Catechesi tradendae (n. 72), «Catechesis... est incrementum in fide ac maturescens vita christiana versus plenitudinem; consequenter Spiritus Sancti est opus». Iesus enim dixit: «Spiritus... testimonium perhibebit de me» (Io 15, 26) et «vos testimonium perhibetis» (Io 15, 27).

Eugenia Joubert in parva urbe quae vulgo appellatur Yssingeaux, in dioecesi Aniciensi, die XI mensis Februarii anno MDCCCLXXVI ortum habuit et sacri baptismatis aquis est abluta. Tenera ab aetate orationem et largam pauperum dilectionem a matre didicit. Undeviginti annos nata in Congregationem Sororum Sanctae Familiae a Sacro Corde est ingressa. Mater earn tunc comitans haec dixit: «Filia mea, benignissimo Deo te commendo; noli retrorsum respicere, sed esto sancta». Illa statim aggressa est opus, consilium capiens omnimodam sui ipsius victoriam consequendi; hac via humilitatem percepit. Die VIII mensis Septembris anno MDCCCXCVII religiosa vota nuncupavit. Iisdem diebus mensis Septembris contigit ut Soror Teresia a Iesu Infante brevem et densissimam terrestrem exsistentiam expleret in coenobio Carmelitano Lexoviensi, postquam et illa parvum iter susceperat spiritualis infantiae, quo altissima fastigia fiduciae, consecrationis Deo, amoris Dei et fratrum attigerat. Soror Eugenia videbatur ipsa Teresia a Iesu Infante. Oboedientiae merito curam adhibuit infantium loci Aubervilliers, quos christianam doctrinam docuit. Pauperrimis ac minore ingenio praeditis servire maluit. Suis non parcens viribus, maiores fructus percepit quam exspectaverat. Eius alacritas, hilaritas, pietas, caritas et fervor exemplo fuerunt communitati. Cum vero prima prodirent aegritudinis indicia, Dei Serva translata est ad recens conditam domum Congregationis Leodii sitam in regione «Saint-Gilles» uti vocatur, ubi menses transegit Augustum et Septembrem anno MCMII. Postquam Romae quoddam temporis spatium est commorata, die VII mensis Maii anno MCMIV Leodium est regressa, ibique die II mensis Iulii eodem anno, cum duodetriginta aetatis suae annos ageret, piissime ad Dominum migravit. Eius exuviae in coemeterio Leodiensi sunt reconditae, insequenti vero tempore in sacellum Sororum Sanctae Familiae a Sacro Corde in vico Dinant sunt translatae. Cum eius sanctitatis fama magis magisque in dies percrebresceret, Causa beatifications et canonizations apud dioecesim Leodiensem anno MCMXIX est instituta. Servatis de iure servandis, decretum de virtutibus heroum in modum exercitis promulgatum est die IX mensis Iunii anno MCMLXXXIII. Interea, in ipsa urbe Leodiensi sanatio quaedam facta est intercession Servae Dei tributa. Canonico processu ad finem perducto atque suetis inquisitionibus medicis et theologicis persolutis, decretum super miro die II mensis Aprilis anno MCMXCIII Nobis coram est promulgatum. Quapropter statuimus ut ritus beatifications die XX mensis Novembris sequenti anno celebraretur.

Hodie igitur in Petriana Basilica inter Missarum sollemnia formulam hanc protulimus: Nos, vota Fratrum Nostrorum Camilli Cardinalis Ruin, Vicarii Nostri pro Romana dioecesi, Ioannis Honoré, Archiepiscopi Turonensis, Henrici Brincard, Episcopi Aniciensis, Alberti Houssiau, Episcopi Leodiensis et Eugenii Ravignani, Episcopi Victoriensis Venetorum, nec non plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Hyacinthus Maria Cormier, Maria Poussepin, Agnes a Iesu Galand de Langeac, Eugenia Joubert et Claudius Granzotto, Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum: Hyacinthi Mariae Cormier die vicesima prima Maii; Mariae Poussepin die decima quarta Octobris; Agnetis a Iesu Galand de Langeac die decima nona Octobris; Eugeniae Joubert die secunda Iulii; et Claudii Granzotto die secunda Septembris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Haec vero quae hodie statuimus firma usquequaque esse volumus ac valida fore iubemus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XX mensis Novembris, anno MCMXCIV, Pontificatus Nostri septimo decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana

 

top