The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

PRAECIPUA INTER

VENERABILI DEI SERVO HYACINTHO MARIAE CORMIER
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Praecipua inter optata Concilii Vaticani II agnoscitur accommodata renovatio vitae religiosae, quae simul complectitur et continuum reditum ad omnis vitae christianae fontes primigeniamque institutorum inspirationem et aptationem ipsorum ad mutatas temporum condiciones... Ideo fideliter agnoscantur et serventur Fundatorum Spiritus propriaque proposita necnon sanae traditiones, quae omnia cuiusque instituti patrimonium constituunt (Perfectae caritatis, n. 2). Quod studium, munus fuit peculiare Venerabilis Servi Dei Hyacinthi Mariae Cormier, LXXVI Magistri Generalis Ordinis Fratrum Praedicatorum, uti liquido patet ex ipsius proposito: «Omnia nostra instaurare in sancto Dominico». Hic namque Christi servulus sexaginta annos in sacro presbyteratu et in sancta vixit religione, fidelis videlicet dispensator et prudens, constitutus a Domino super familiam suam (cfr Lc 12, 42), salubri et aequo regimine communiendam.

Aureliae in Gallia die VIII mensis Decembris anno MDCCCXXXII natus est et postridie baptizatus; ei nomem inditum Ludovicus Stanislaus, Henricus. Seminarii dioecesani alumnus, vota castitatis primum, post oboedientiae et paupertatis privatim nuncupavit et in Tertio Praedicatorum Ordine inscribi voluit. Vixdum presbyter, anno MDCCCLVI, a sacrorum Antistite Felice Dupanloup, clarae memoriae viro, veniam petiit ut inter Fratres Ordinis Praedicatorum ascisceretur, paulo ante in Gallia per eximium oratorem Fratrem Henricum Lacordaire restituti et supremo moderamine recti Fratris Vincentii Jandel. Nomem Hyacinthum Mariam accepit et anno MDCCCLVII vota religiosa nuncupavit. Inde novitiorum magistrum, quinquies priorem conventualem terque provincialem Tolosae egit, qua in urbe Praedicatorum Ordo constitutus est. Anno MDCCCXCI Romam accitus, a supremo moderatore Andrea Frühwirth socius est constitutus, et anno MDCCCXCVI procurator generalis apud Sanctam Sedem nominatus est. Regimine autem universo, cui anno MCMIV est praepositus, ad extremum fere vitae est perfunctus. Eodem etiam tempore consultor exstitit Congregationum Sancti Officii et de Propaganda Fide.

Pro fratribus suis in vocatione adhortandis et firmandis, multiplicibus verbis et scriptis ceterisque adiumentis usus est. Divinae laudis canticum potissimum fovit: assiduum sacrae theologiae et, veluti ipsius animae, Scripturae studium auxit, nova promulgata Studiorum Ratione. Efficienter admodum providit scholis biblicis et theologicis, Hierosolymis ac Friburgi in Helvetia paulo ante conditis; idemque auctor fuit ut, secundum Capitulorum generalium postulata, aedibus et disciplinis aptum Collegium, «Angelicum» appellatum, anno MCMVIII Romae fundaretur. Quod ad gradum Pontificiae Studiorum Universitatis a S. Thoma de Urbe est evectum. Quattuor Ordinis provincias restauravit duasque novas condidit. Monialium disciplinam promovit multasque Sororum congregationes Praedicatorum Ordini aggregavit, atque duarum earum alter fuit fundator.

Plura scripsit de re catechetica, liturgica, ascetica, hagiographica, ut Christifidelibus quibusvis, praesertim religiosam vitam eligentibus, permanenti, quae hodie dicitur, formatione subveniret. Sanctum Dominicum imitatus, «omnes homines largo excepit caritatis sinu, et cum omnes diligeret ab omnibus amabatur». Quattuor Romani Pontifices eum sibi carissimum habuerunt; praecipue sanctus Pius X, qui ilium vicissim sanctum ducebat.

Dominus eum in gaudium suum vocavit Romae, die XVII mensis Decembris anno MCMXVI, dum Fratres Praedicatores sollemnia agebant, septima saeculari occurrente memoria ab Apostolica Ordinis confirmatione.

De tanto viro Beatificationis causa apud Urbis Vicariatum anno MCMXXXV incohata est et apud Apostolicam Sedem anno MCMXLV introducta. Super eius virtutibus heroicis decretum Nostra auctoritate, die XIV mensis Maii anno MCMLXXXIII, latum est. Nos ipsi, die XXIII mensis Decembris anno MCMXCIII, miraculum per intercessionem Servi Dei patratum, rite recognovimus.

Ideo beatifications ritum constituimus die XX mensis Novembris subsequenti anno celebratum iri.

Hodie idcirco in Vaticana Basilica Sancti Petri, inter Missarum sollemnia formulam hanc ediximus:

«Nos, vota Fratrum Nostrorum Camilli Cardinalis Ruini, Vicarii Nostri pro Romana dioecesi, Ioannis Honoré, Archiepiscopi Turonensis, Henrici Brincard, Episcopi Aniciensis, Alberti Houssiau, Episcopi Leodiensis et Eugenii Ravignani, Episcopi Victoriensis Venetorum, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Hyacinthus Maria Cormier, Maria Poussepin, Agnes a Iesu Galand de Langeac, Eugenia Joubert et Claudius Granzotto, Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum: Hyacinthi Mariae Cormier die vicesima prima Maii; Mariae Poussepin die decima quarta Octobris; Agnetis a Iesu Galand de Langeac die decima nona Octobris, Eugeniae Joubert die secunda Iulii; et Claudii Granzotto die secunda Septembris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».

Quod autem his Litteris decrevimus, volumus et nunc et posterum tempus vim habere, contrariis rebus minime obsistentibus quibuslibet.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XX mensis Novembris anno MCMXCIV, Pontificatus Nostri septimo decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana

 

top