VENERABILI SERVAE DEI AGNETI A IESU
GALAND
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – «Sub umbra illius, quem
desideraveram, sedi ... et vexillum eius super me est caritas» (Ct 2, 3-4). His
dilectae sponsae verbis apte consonat frequens Agnetis a Iesu duplex effatum: «Qui Deum habet, omnia possidet», nam «Deus perpetue nos diligit». Haec
aeterni Patris servula totam suam vitam, non in longam aetatem productam, sed
cotidianis cordis ascensionibus auctam (cf Ps 84, 6), Dei Filio plene sacravit.
Agnes a Iesu Galand die XVII mensis Novembris anno MDCII Anicii in Gallia
ortum habuit, una e septem filiis cuiusdam piae familiae arti fabrili deditae;
pater puellulam quinque annorum optimo magistro instituendam concredidit. Mox in
Agnetis animo Marialis increvit devotio atque duos post annos in Deiparae
Virginis servitutem ardentissime se tradidit. Novem annos nata quoddam
precationum officium in Sancti Spiritus honorem recitare coepit. In cives suos
caritate incitata, adulescens iis plura suppeditavit auxilia, pueris in primis
et egenis.
Anno MDCXXI, obsequens Spiritus moderatori, in Tertium Praedicatorum Ordinem,
de Paenitentia Sancti Dominici appellatum, est ingressa. Nec satis: nam biennio
post oppidum Langiacum petiit, ut in monasterium eiusdem Ordinis, recens a
fundamentis excitatum, ingrederetur. Paupercula et de seipsa perquam demisse
sentiens, inter sorores, quae conversae dicebantur, cooptari maluit: tamen, qua
infirma erat valetudine graviores operas fabriles relinquere debuit, atque,
omnibus consentientibus, in numerum adscita est earum quae liturgicis precibus
ad horam vacabant.
Postquam sollemnia vota nuncupavit, magistrae noviciarum et priorissae munus
implevit; de hoc tamen altero officio, calumniis petita, coacta est desistere.
Vestigia sequens Sanctae Catharinae Senensis, cuius appellatione monasterium
Langiacense decorabatur, tota mentis intentione et cordis affectu Christo cruci
affixo haerebat, cuius sanguinis effusionem in eucharistico mysterio recolebat
assidueque adorabat. Angelus tutelaris semper ei adfuit solacio et consilii.
Maxime cordi eius fuit salus peccatorum, atque potissimum celsior almae
Ecclesiae splendor eiusque ministrorum mira conversatio. A Beata Virgin Maria,
Summi et Aeterni Sacerdotis Matre, munus accepit orandi pro quodam iuvene
presbytero Parisiensi, qui tunc regimen abbatiae de Pebrac tenebat. Agnes per
triennium, multis lacrimis et paenitentia suffulta, Deum obsecravit usque dum
obviam illi factus est eximius vir Ioannes Iacobus Olier: cui significavit
divinitus concreditum munus seminaria in Gallia instituendi ad mentem et normas
sacrosancti Concilii Tridentini. Quod ille providus implevit, Societatem
Presbyterorum a Sancto Sulpitio condens ad aptam cleri institutionem fovendam.
Agnes vero, instar spiritalis matris, cum tam praeclarum munus esset functa,
paucos terrenae exsistentiae dies sibi manere persensit; nam die XIX mensis
Octobris anno MDCXXXIV in osculo Domini placide obdormivit.
Beatificationis et Canonizationis Causa inita est anno MDCXCVIII in dioecesi
Sancti Flori et Decretum super eius introduction apud Sanctam Sedem anno
MDCCXIII est promulgatum. Pius VII, die XIX mensis Martii, anno MDCCCVIII,
declaravit Sororem Agnetem a Iesu virtutes theologales, cardinales iisque
adnexas heroum more exercuisse.
Congregationi de Causis Sanctorum prolatum est mirum eventum, anno MCMLI
Langiaci patratum et intercessioni eiusdem Venerabilis Servae Dei adscriptum.
Mirum die XXI mensis Decembris anno MCMXCII est approbatum. Statuimus igitur ut
Beatificationis ritus die XX mensis Novembris anno MCMXCIV celebraretur.
Hodie igitur in Patriarchali Basilica Vaticana, intra Missarum sollemnia,
formulam hanc protulimus:
Nos, vota Fratrum Nostrorum Camilli Cardinalis Ruini, Vicarii Nostri pro
Romana dioecesi, Ioannis Honore, Archiepiscopis Turonensis, Henrici Brincard,
Episcopi Aniciensis, Alberti Houssiau, Episcopi Leodiensis, et Eugenii
Ravignani, Episcopi Victoriensis Venetorum necnon plurimorum aliorum Fratrum in
episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis
Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut
Venerabiles Servi Dei Hyacinthus Maria Cormier, Maria Poussepin, Agnes a Iesu
Galand de Langeac, Eugenia Joubert et Claudius Granzotto, Beatorum nomine in
posterum appellentur eorumque festum: Hyacinthi Marine Cormier die vicesima
prima Maii; Mariae Poussepin die decima quarta Octobris; Agnetis a Iesu Galand
de Langeac die decima nona Octobris; Eugeniae Joubert die secunda Iulii; et
Claude Granzotto die secunda Septembris in locis et modis iure statutis quotanns
celebrari possit.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Beata haec, quae complura pro animarum salute patravit ac miranda dedit
virtutum exempla, non modo fidelibus est colenda, verum etiam imitanda,
praesertim nostra aetate qua homines, innumeris negotiis distracti multisque
illecebris allecti, in rectam viam inducantur oportet.
Quae autem his Litteris decrevimus nunc et in posterum firma esse volumus,
contrariis rebus quibuslibet minime obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XX mensis
Novembris, anno MCMXCIV, Pontificatus Nostri septimo decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana