VENERABILI SERVAE DEI MARIAE POUSSEPIN
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – «Vidit fecitque quod erat
bonum coram Domino; rogavit, vigilavit utique et inimicus non superseminavit
zizania in medio domus suae» (cf. 2 Reg 18, 3; Mt 13, 25). Quae verba, in
sepulcro Venerabilis Servae Dei Mariae Poussepin inscripta, manifestant sane
ipsam animum moresque suos evangelicis normis plane conformavisse. Caritate
quidem fervens et prudentia vigilans, longaevam traduxit aetatem suam «plena
operibus bonis et eleemosynis» (Act 9, 36).
Venerabilis Serva Dei Maria Poussepin, septem fratrum primogenita, nata est
et baptizata die XIV mensis Octobris, anno MDCLIII, in oppido vulgo appellato
Dourdan, intra fines dioecesis Carnutensis. Parentes opibus et christiana
caritate abundabant: Claudius Poussepin, pater eius, gubernator erat fabricae,
ubi serica tibialia conficiebantur; mater autem, Iuliana Fourrier,
dispensatricem agebat Sodalitatis cuiusdam beneficae in pauperes aegrotantes,
ad sancti Vincentii de Paul imitationem.
Naturalibus intellectus et cordis dotibus insignita atque a parentibus
disciplinis optime instituta, Venerabilis Serva Dei, caritate Christi urgente
(cf. 2 Cor 5, 14), eidem beneficae Sodalitati nomen dedit et assidue aegrotos
curavit. Anno MDCLXXXIII, post patris mortem, fabricae regimen suscepit atque
impigro se gessit ingenio, sive in egenis sublevandis, sive in fabrica
aptioribus munienda instrumentis. Provida mulier, humanam opificum dignitatem
alte persensit et ultro promovit.
Cum ingressa esset in Ordinem de Paenitentia Sancti Dominici, dilatare maluit
caritatis spatia. Quapropter, anno MDCXCVI laribus commodisque suis relictis,
vicum petiit cui nomen Sainville, sat infrequentem, sociandasque sibi curavit
comites «ad utilitatem paroeciae, ad erudiendam iuventutem, ad egenis
aegrotisque serviendum», ut ipsamet scripto et facto fassa est. Quod
sodalicium, a Caritate dictum, in alia undeviginti loca provexit et regulis
communivit omnimoda prudentia refertis: haec ab episcopo Carnutensi anno
MDCCXXXVIII rite sunt agnita. Tanta «filia, quam Dei providentia inspiravit»,
industriosa ratione contulit ad exsequendas in Gallia leges quae ruricolis in
scholis educandis atque aegrotis pauperibus ex morbo recreandis consulebant.
Auctoritate Ludovici XV regis Mariae incepta rata fuerunt. Non ei defuerunt
rerum adversitas et hominum acerbitas: patientia et oboedientia suffulta,
animose illa difficultates omnes est supergressa.
Paupercula ex divite facta, divitis Dei misericordia fisa, plurimis
caritatis operibus ac virtutibus adornata, die XXIV mensis Ianuarii, anno
MDCCXLIV in vico Sainville placide in Christo requievit.
Famulae Dei veneratio in sancta crevit recordatione, propter non intermissam
sanctitatis famam obque ipsius in dies crebrescentem consociationem, quae nunc
nomine appellatur Sororum Caritatis Dominicanarum a Praesentatione B.V.M.
Inita est ergo canonizationis Causa, constructi de more fuerunt, ab anno
MCMXI ad annum MCMXXVII, apud Curiam Turonensem consueti processus, super fama
prius, deinde super virtutibus, quos secuta est cribrata documentorum
inquisitio. Peractis omnibus ad normam iuris statutis, Nosmet Ipsi de heroicis
Servae Dei Mariae Poussepin virtutibus constare ediximus, lato per
Congregationem de Causis Sanctorum decreto die XXI mensis Decembris, anno
MCMXCI. Exinde, die XXIII mensis Decembris, anno MCMXCIII, promulgatum est
decretum super miro, intercessioni Venerabilis Servae Dei assignato, quod et Nos
pariter ratum habuimus. Statuimus igitur ut Beatificationis ritus die XX mensis
Novembris, anno MCMXCIV, celebraretur. Hodie igitur, in aula Vaticanae
Basilicae, inter Missarum sollemnia, hanc pronuntiavimus formulam:
«Nos, vota Fratrum Nostrorum Camilli Cardinalis Ruini, Vicarii Nostri pro
Romana dioecesi, Ioannis Honoré, Archiepiscopi Turonensis, Henrici Brincard,
Episcopi Aniciensis, Alberti Houssiau, Episcopi Leodiensis et Eugenic
Ravignani, Episcopi Victoriensis Venetorum, necnon plurimorum aliorum Fratrum
in episcopate multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de
Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut
Venerabiles Servi Dei Hyacinthus Maria Cormier, Maria Poussepin, Agnes a
Iesu
Galand de Langeac, Eugenia Joubert et Claudius Granzotto, Beatorum nomine in
posterum appellentur eorumque festum: Hyacinthi Mariae Cormier die vicesimo
primo mensis Maii; Mariae Poussepin die decimo quarto mensis Octobris; Agnetis a
Iesu Galand de Langeac die decimo nono mensis Octobris; Eugeniae Joubert die
altero mensis Iulii; et Claudii Granzotto die altero mensis Septembris in locis
et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et
Spiritus Sancti».
Quae autem statuta hic sunt, volumus et nunc et in posterum tempus vim
habere, contrariis rebus quibusvis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XX mensis
Novembris, anno MCMXCIV, Pontificatus Nostri septimo decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana