BEATA MARIA VIRGO TITULO «NOSSA SENHORA DA GLÓRIA»
INVOCATA, PATRONA APUD DEUM SIVE ARCHIDIOECESIS MARINGAËNSIS
SIVE IPSIUS
CIVITATIS CONFIRMATUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Christifideles archidioecesis Maringaënsis in
Brasilia ac praesertim incolae eiusdem urbis singulari veneratione colunt
Deiparam Virginem titulo «Nossa Senhora da Glória» invocatam, cuius in honorem
dicatum est cathedrale templum Basilicae Minoris gradu et dignitate honestatum.
Qua re ductus, Venerabilis Frater Iacobus Aloisius Coelho, Archiepiscopus
Metropolita Maringaensis, communia excipiens vota, electionem Beatae Mariae
Virginis memorato titulo invocatae in Patronam apud Deum sive suae
archidioecesis sive ipsius civitatis rite probavit atque, litteris die XVIII
mensis Octobris superiore anno datis, petivit ut huiusmodi electio et
approbatio secundum Normas de Patronis constituendis et ad Normam Instructionis
«de Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis
recognoscendis», n. 30, ab hac Apostolica Sede confirmarentur. Nos vero cupientes
tam sollertis Pastoris preces audire itemque dilectis filiis istius catholicae
communitatis praecipuum benevolentiae Nostrae documentum praebere, cum constet
has electionem et approbationem ad iuris praescriptum peractas esse, ratis
plane habitis iis, quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum,
tributis a Nobis facultatibus, hac in re egit, summa Apostolica potestate, harum
Litterarum virtute perpetuumque in modum Beatam Mariam Virginem titulo «Nossa
Senhora da Glória» invocatam Patronam apud Deum sive archidioecesis Maringaënsis
sive ipsius civitatis confirmamus, omnibus factis iuribus ac liturgicis
privilegiis secundum rubricas consequentibus. Denique volumus has Litteras
religiose servari suosque effectus nunc et in posterum obtinere, contrariis
quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIV mensis
Ianuarii, anno MCMXCV, Pontificatus Nostri septimo decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana