IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
FIDELES PRAELATURAE
BEATA MARIA VIRGO SUB TITULO «AUXILIUM CHRISTIANORUM»
PATRONA APUD DEUM PRAELATURAE MIXEPOLITANAE CONFIRMATUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Fideles Praelaturae Mixepolitanae Beatam Mariam
Virginem sub titulo «Auxilium Christianorum», quae Materna sua caritate de
omnibus fratribus Filii sui peregrinantibus curam agit mira veneratione
amplectuntur. Ipsorum spiritale bonum prae oculis habens Venerabilis Frater
Braulio Sánchez Fuentes, Episcopus Praelatus Mixepolitanus, communia etiam vota
excipiens, Beatam Mariam Virginem Patronam apud Deum praelaturae suae elegit,
atque petivit ut huiusmodi electio ab Apostolica Sede confirmaretur. Nos quidem
enixis huius Venerabilis Fratris precibus libentissimo animo obsecundantes,
comprobatis iis quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum,
facultatibus a Nobis factis, hac in re egit, Apostolica Nostra potestate, harum
Litterarum virtute perpetuumque in modum Beatam Mariam Virginem sub titulo «Auxilium Christianorum» Patronam apud Deum Praelaturae Mixepolitanae
confirmamus, omnibus factis iuribus ac liturgicis concessionibus, quae Normis de
Patronis constituendis nec non Instructione «de Calendariis particularibus
atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis», n. 30, indicantur.
Ceterum volumus ut hae Litterae Nostrae religiose serventur suosque plenos
effectus sive nunc sive in posterum consequantur. Contrariis quibuslibet rebus
non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIV mensis
lanuarii, anno MCMXCV, Pontificatus Nostri septimo decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana