VENERABILI SERVAE DEI MARIAE A CRUCE
MACKILLOP
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – «Hoc sentite in vobis,
quod et in Christo Iesu» (Philp 2, 5). Maria a Cruce MacKillop, per caritatem ad
Christi voluntatem conformata, eadem in corde quae Divinus Magister sensit
eiusque exemplum doctrinamque secuta, totam vitam insumpsit ad Deum laudandum
eiusque Regnum aedificandum, humiliter ac sollicite se devovens humanae
christianaeque promotioni puerorum et famulatui pauperum, infirmorum, aetate
provectorum eorumque omnium spiritali humanoque auxilio indigentium. Haec
fortis et affabilis mulier, quae in Australia vitae operumque sanctimonia
refulsit, prope Melburnum die XV mensis Ianuarii anno MDCCCXLII nata est a
parentibus Alexandro MacKillop et Flora Mac-Donald, ex Scotia migratis. Haec
Serva Dei, aetate et gratia fermata, consilium cepit se Domino vovendi. Dum
Penolae versaretur munere fungens institutricis apud divitem familiam, a
Providentia ducts est ut famulatum potius praestaret Deo, Ecclesiae populoque.
Pro pueris religiosa civilique institutione orbatis gratuitam in primis
condidit scholam. Quod Opus, sociatam praestante operam presbytero Iuliano
Tenison Woods, conversum est in Congregationem Sororum Sancti Ioseph a Sacro
Corde Iesu, quam Episcopus Adelaidensis anno MDCCCLXVIII approbavit. Novum
Institutum celerem obtinuit progressionem et in diversas Australiae et Novae
Zelandiae regiones suum diffudit apostolatum. Ut saepe Dei amicis accidere
solet, Soror Maria a Cruce Calvariae montem scandere debuit nee non innumera
subire incommoda, ignominias, calumnias et angustias eo ut ipsa Operis fundamenta periclitarentur. Divinitus suffulta, omnia haec animi fortitudine et
serenitate pertulit, inimicis suis ex animo pepercit et missionem a Domino sibi
concreditam libenter perrexit. Anno autem MDCCCLXXXVIII Decessor Noster Leo
XIII eius Institutum approbavit sedemque primariam Sydneii posuit. Serva Dei,
resumens supremum Congregationis regimen, quod aliquot per annos alia soror
tenuerat, officium Moderatricis Generalis ad obitum usque praeclare sustinuit.
Robur vero, quo ipsa tam in laboribus apostolicis quam in tribulationibus
sustentabatur, constans exstitit fidelitas erga Dei voluntatem, itemque
altissima vita spiritalis, quam per actuosam Liturgiae participationem nutrivit
nec non per orationem, per cultum Eucharistiae, Sacro Cordi Iesu, Beatae Virgini
Mariae et Sancto Ioseph tributum. Christi patientis discipula, indomita ac
perseveranti animi indole, humilitatem, castitatem, paupertatem, oboedientiam
et poenitentiam coluit; novissimis immo vitae annis, diuturnum morbum serene
pertulit. Meritis igitur plena sanctitatisque fama circumdata, die VIII mensis
Augusti anno MCMIX ad aeternum transiit Regnum, cuius desiderio semper
flagraverat.
Causa beatificationis et canonizationis ab Archiepiscopo Sydneyensi anno
MCMXXV est incohata. Rite ergo servatis de iure servandis, die XIII mensis Iunii
anno MCMXCII declaravimus Venerabilem Dei Servam Mariam a Cruce virtutes
theologales, cardinales eisque adnexas heroum in gradum exercuisse. Praeterea
Nobis coram die VI mensis Iulii anno MCMXCIII decretum prodiit super miraculo
anno MCMLXII Sydneii patrato eiusdemque Servae Dei intercession adscripto.
Quapropter statuimus ut ritus beatificationis Sydneii die XIX mensis Ianuarii
anno MCMXCV haberetur, occasione Nostri pastoralis itineris in illam
ecclesialem communitatem.
Hodie igitur, Apostolica Nostra visitatione in Australia perdurante, inter
Missarum sollemnia, quae Sydneii celebravimus, multis adstantibus fratribus
Nostris Episcopis, presbyteris nec non plurimis christifidelibus, Spiritus
Sancti invocato lumine, hanc ediximus formulam:
Acceding to the request of Our Brother, cardinal Edward Clancy, Archbishop
of Sydney and President of the Australian Catholic Bishops' Conference, and of
many other Brothers in the episcopate, of the entire religious families of the
Sisters of Saint Joseph, and of many of the faithful, and after consultation
with the Congregation for the Causes of Saints, by our Apostolic Authority we
declare that the Venerable Servant of God, Mary of the Cross MacKillop, shall
hereafter be invoked as Blessed, and that her feast shall be celebrated every
year on the eighth day of August, the date of her birth to eternal life, in the
places and according to the norms established by Church Law. In the name of the
Father and of the Son and of the Holy Spirit.
Quibus prolatis verbis, orationem pio quidem habuimus studio qua tum eximiam
huius Beatae vivendi viam laudibus extulimus, tum singular simul christianas
virtutes. Nos deinde cum adstantibus cunctis illam sumus venerati atque
consentanea nimirum prece Ipsi primi earn in adiutorium omnium nostrum in terra
adhuc peregrinantium invocavimus.
Quae autem decrevimus et fecimus, volumus nunc et in posterum vim habere,
contrariis rebus minime officientibus quibuslibet.
Datum Sydneii, sub anulo Piscatoris, die XIX mensis Ianuarii, anno MCMXCV,
Pontificatus Nostri septimo decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana