IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
CHRISTIFIDELES DIOECESIS
BEATA MARIA VIRGO SUB TITULO «IMMACULATAE CONCEPTIONIS»
PATRONA APUD DEUM
DIOECESIS MALAGENSIS-SOATENSIS CONFIRMATUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Christifideles dioecesis Malagensis-Soatensis
Beatam Mariam Virginem sub titulo «Immaculatae Conceptionis» utpote quae
materna sua caritate fratres Filii sui adhuc peregrinantes protegat, mira
veneratione amplectuntur. Ipsorum spiritale bonum prae oculis habens Venerabilis
Frater Ferdinandus Giraldo Jaramillo, Episcopus Malagensis-Soatensis, communia
etiam vota excipiens, Beatam Mariam Virginem Patronam apud Deum dioecesis suae
elegit, atque petivit ut huiusmodi electio ab Apostolica Sede confirmaretur. Nos
quidem enixis huius Venerabilis Fratris precibus libentissimo animo
obsecundantes, comprobatis iis quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina
Sacramentorum, facultatibus a Nobis factis, hac in re egit, Apostolica Nostra
potestate, harum Litterarum virtute perpetuumque in modum Beatam Mariam
Virginem sub titulo «Immaculatae Conceptionis» Patronam apud Deum dioecesis
Malagensis-Soatensis confirmamus, omnibus factis iuribus ac liturgicis
concessionibus, quae «Normis de Patronis constituendis» nec non Instructione
«de Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis
recognoscendis», n. 30, indicantur. Ceterum volumus ut hae Litterae Nostrae
religiose serventur suosque plenos effectus sive nunc sive in posterum
consequantur. Contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVIII mensis
Ianuarii, anno MCMXCV, Pontificatus Nostri septimo decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana